2109. Cum in eo statu essent, nempe in stupore delitioso, tunc sublati in coelum, inter coelestes, nam in tali statu, quamdiu perstat, sunt quasi sopiti quoad externa, corporea et phantasias, quae tunc quiescunt, autumantes, quod in coelo sint, ut quoque dixerunt, et adhuc ibi sunt, sed cum status iste cessat, tunc redeunt ad sua prima, quod sensim et lente fit, ne noceant coelestibus, et ne noceantur; audivi quendam dicentem, quod perciperet quid quod non potuisset exprimere, procul dubio molestum, anxium, et simile, redeuntium in suas phantasias, et {1} cupiditates. Interea unus eorum mecum loquutus, cum adhuc esset ibi, quod nunc primum sentiret, quantum gaudii in coelo sit, et quod maximopere deceptus, quod aliam ideam de coelestibus perceperint, quod nempe nullam habeant sensationem, aut perceptionem, ut prius saepe putarunt, et loquuti, cum tamen intimam, suam, perceptionem gaudii sentiant, indefinite magis, quam voluptates in vita corporis, quas nunc, ut ait, vilipendit, et percipit {2}, quam vile et spurcum sit, quo delectantur; dicens, quid magis potest spiritusshabere, quam perceptionem plenam gaudiorum, quae in coelo primum afficiunt? quia {3} interiora afficiunt {4}, et iis sunt quasi propria, quia sensu interiori percepta. @1 ms. phantasias; et$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. afficit (sic!); quia$ @4 ms. afficit$