Spiritual Experiences (Odhner) n. 2122

Previous Number Next Number See English 

2122. Tunc, cum ita essent confarctae, spirituum cohors, satis magna, audita est, et quidem veniens a plaga anteriori, paulum ad dextram, circum tempus dextrum, regionem inter oculum dextrum et auriculam dextram, usque superne, erat tumultus {1}, qui auditus, quasi fluctuans, grandisonans; qui cum audirentur, et adventarent, tunc inter spiritus quasi confusio facta, quidam huc quidam illuc dissipati sunt, et quia erat tumultus, turba et dissociatio societatum spirituum, confarctarum, non aliter iis apparebat, quam quod nunc instaret ultimum judicium, et cuncti sic perirent, quidam lamentabantur, quidam in anxietate erant; mihi tamen dabatur non timere, etiam ideo, quia prius semel aut bis circum me contigerat [243,1316-32], cum quoque putarunt ultimum venturum judicium: sonitum cohortis istius magnae spirituum audivi, ut alternum; spiritus dixit {2} mihi quod audiverit tanquam sonitum equitum; sed sonussaliter auditus uni quam alteri, secundum statum timoris; mihi susurrans continue, cum undatione alterna, distincta, et quidem multorum simul. @1 ms. erat species tumultus ubi species imperfecte deletum est$ @2 J.F.I. Tafel dicit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church