2123. Instruebar tunc, cum perstabat, quid vellet cohors ista magna, nempe, quod dissiparet societates male a semet confarctas, spirituum, qui sic machinati sunt mala contra alios, sicut ab experientia prius manifestum factum est [2121]; cohors ista spirituum tunc nihil aliud cogitat, quam ut dissipet unum ab altero in societate, incutiendo terrorem, quod perirent cuncta, sic unus ab altero discinditur, nec cogitant nisi fugam, et quidam sui ruinam.