Spiritual Experiences (Odhner) n. 2124

Previous Number Next Number See English 

2124. Dicebant tunc quoque mihi, quod per talem dissipationem, sicut per ventum in atmosphaera, omnia redigantur in suum ordinem; nam utcunque dissociantur, usque a Domino reuniuntur, ex Ipsius beneplacito; quod etiam intelligere mihi datum, idea spirituali, quod, cum male coeuntia dissipentur, tunc secundum ordinem a Domino reuniuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church