2125. Hoc repraesentatur in Verbo Domini per Ventum orientalem, de quo passim, ut quod produxerit locustas in Aegypto [Exod. X: 13], et quod exsiccaverit mare Suph, sic enim dabatur filiis Israelis per siccum transire [Exod. XIV: 21-22], nam nisi spirituum malae consociationes dissiparentur, nullum, qui est filius Israelis, tolerant, sed infestant, et transitum ad societates bonas, impediunt, sic communicationes animarum, cum spiritibus bonis, et cum angelis, nam malae consociationes illico auferunt communicationes, quae postea restituuntur. 1748, 30 Maj.