Spiritual Experiences (Odhner) n. 2150

Previous Number Next Number See English 

2150. Quod {1} homo et spiritus ne minimum ex se possint, tametsi videantur {2} sibi omnia esse {3} ex se

Hodie per plurem experientiam dabatur mihi scire, quod spiritus ne hilum possit, tametsi videatur sibi omnia ex se posse, cogitare, loqui, agere; experientia est tam copiosa, si omnis alia proferretur {4}, ut omnem paginam impleret; solum quod hodie, dicebatur spiritibus, quod nihil ex se possint, quo indignati dicebant se posse ex se, quare ostensum est iis quod nihil potuissent, quod loquerentur, hoc esset iis permissum; in idea spirituali percepi, quod quasi sphaera esset, limitata, extra cujus limites nequaquam possent transgredi, quare tales sphaerae ostensae sunt, cumque spiritus conarentur ultra ire, seu loqui, nequaquam potuerunt. @1 ms. Quo$ @2 ms. vidantur$ @3 sic ms., forasse pro posse$ @4 ms. proferetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church