2151. Quare res comprobata erat, quod iis non permittatur ultra ire, quam ad certos limites, qui sunt limites permissionis, et quod limites tales sint, ut nnsquam aliquid permittatur, nisi quod in bonum a Domino flectitur {1}; absque permissione, sic sibi visa libertate, vix potuissent vivere; spiritus maximopere indignati, ab experientia multiplicata, fassi sunt, quod videant, quod ultra ire nequeant, sed usque in eo persistunt, quia tales spiritus, ut opinentur se ex semet omnia posse. @1 ms. forte flectatur$