Spiritual Experiences (Odhner) n. 2153

Previous Number Next Number See English 

2153. Imo mihi quoque passim dabatur tenere eos intra certos limites, et adigere ad cogitandum, loquendum et agendum quasi ex me, et nequicquam potuerunt ultra vagari, sed idem cogitare, loqui, et agere tenebantur, quod ex me veniebat, sic ut experientia mihi manifesta sit, quod ne hilum ex se possint spiritus et homines, tametsi videantur ex semet: et si non viderentur sibi ex semet, spiritus, tunc omne {1} vitae eorum delectamentum, et quasi vita periret, hoc voluerunt nunc spiritus, ut adderem, sic precantes ut relinqueretur iis licentia sed intra limites, intra quos Domino beneplacet, sunt boni spiritus, quorum hae voces sunt. 1748, 31 Maj. @1 ms. omnis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church