2154. De memoria interiori, ejusque influxu in memoriam exteriorem
Hoc solum hic liceat annotare, quod talis sit memoria interior, ut ei inscripta sint omnia et singula, quae homo egit, loquutus et cogitavit, et memoria intimior, quae potius indoles dicenda, etiam ibi idearum minutissima, sic ut ne hilum sit, quod homo cogitaverit a prima infantia ad ultimum vitae, quod non ibi sit, quasi inscriptum, seu retentum, quod vix homo possit credere, quia solum memoriae corporeae cognitionem habet.