Spiritual Experiences (Odhner) n. 2173

Previous Number Next Number See English 

2173. Fluxionis dulcedo inde venit, quod spiritus boni essent, et paene angeli, et quidem ex genere coelestes, et quod nihil dissentiens seu disharmonicum esset in iis quae loquebantur, nempe quod dissideret ab eorum cogitatione, quo minus dissidens in ideis cogitationis, et inde in vocibus seu ideis loquelae, eo dulcior loquela: dum in iis vera bonitas, seu fides amoris, tunc quoque vera dulcedo. 1748, 2 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church