Spiritual Experiences (Odhner) n. 2174

Previous Number Next Number See English 

2174. Quod universalia cogitationum auferantur et diffundantur in mundum spirituum, et in coelum

Ab experientia mihi notum factum, cum non cogitatio figatur alicui subjecto corporeo aut materiali, quod tunc diffundatur in plures, et eos spiritus et angelos, qui sunt similis persuasionis et affectionis, sicut dum aliqua affectio in universali modo cogitetur, absque aliquo subjecto, re finita, persona; quod experientia datum mihi scire: cum Domino dignante, dabatur removere res finitas, et solum ideam communem affectionis habere, tunc percipiebam, idea seu perceptione spirituali, quod afficeret societates spirituum et angelorum, circum me; cum vero determinata est {1} ad subjecta, ut dictum, tunc quasi clausum est, nec ita communiter afficit; sed quid cogitatio universalis, forte non capitur ab iis qui solum in particularibus sunt. 1748, 22 Junius. @1 ms. sunt sed vide indicem ad Cogitare, Cogitatio et ad Universale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church