Spiritual Experiences (Odhner) n. 2176

Previous Number Next Number See English 

2176. Non sibi aliquid proponendum {1} pro certo ad faciendum, quod in se indifferens; nec prius cupiendum

Per multam experientiam intra aliquot annos edoctus sum, quod non sibi aliquid proponendum facere, quod in se indifferens est, ex causa, quod non solum amittat libertatem, sed etiam det spiritibus ansam cupiendi id, et sic persuadendi, nam spirituum natura est, ut cupiant vehementer, et persuadeant ita, sicut res certissima foret, et quod omnino fieret; quare etiam quandoque a Domino permittitur; quod non permisisset, nisi homo sibi id proposuisset, et tunc dedisset persuasionem cum affectione ad bonum, et [ad id] quod ei conducit in posterum; praeter quod sic quoque libertate donatur, hoc per diutinam experientiam, cum spiritibus, edoctus sum. 1748, 3 Junius. @1 ms. proponendum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church