Spiritual Experiences (Odhner) n. 2177

Previous Number Next Number See English 

2177. Quod variis modis dissipentur societates, et redigantur in ordinem

Ut prius dictum, ii qui repraesentant ventum orientalem, quod dissiparent societates, ut discederent {1} vi unus ab altero in societate [2121-27, 2129-32], ita quoque innumerabilia media sunt dissolvendi societates, quia male confarciuntur, dum diu tenentur in statu simili; vidi hodie, quum sermo esset de iis, quod nullus ex se cogitaret et loqueretur, sed ab aliis, et ii alii etiam ab aliis, sic ut nullus excitaretur ex se, proinde quod universum coelum, cuicunque ideae, quodam modo inesset, et sic formarentur ideae, in quibus indefinita sunt, quae quia captum spirituum excedebant, nec {a} id credere volebant, quare iis ostensum est, nempe ab uno ad alterum, postea a societate quae longinqua a me, quorum perplures simul loquebantur, quod manifeste audiebant et percipiebant, inde evincebantur, quod non solum ex societatibus e longinquo influxus esset in ideas loquelae ejus seu eorum, qui circum me, sed etiam quia ii loquebantur plures simul, quod aliunde influeret, quod ita simul loqui possent, quod etiam ii fassi sunt, nam videbant id quoque per ideam spiritualem, quod e coelo. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. discenderent$ @a h.e. ne quidem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church