Spiritual Experiences (Odhner) n. 2178

Previous Number Next Number See English 

2178. Cum in oratione essem, tunc insinuabatur talis cogitatio in orationis sensum, quod nempe turba multorum influeret in ideam vel ideas cogitationis et orationis, quare etiam ideae sunt inordinatae, quia perplura inordinata a mundo spirituum influerent, tametsi nobis, qui non in ordine sumus, appareant ea ordinata, sicut oculus, ejus minimus radius potest inordinatissima ordinate videre, quia non novit ea qua {a} in radio minimo visus sunt, similiter in sonis sicut instrumentorum plurium, usque harmonicum apparet, cum tamen innumerae sunt dissonantiae in quovis tono. @a = quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church