2179. Cum in tali idea tenerer, tunc dissipabantur societates, quae longinquae, quod conquestae, putantes quod totum periret, ut solet, dum tale existit, sed idea spirituali vidi, quod tunc primum conjungerentur magis ad legem ordinis, et quod absque dissolutione tali non secundum leges ordinis conjungantur, nam Spiritus Domini omnia redigit in ordinem, ab interiori, seu ut apparet ex superiori, sic omnino in ordinem redigendi, quod idea spirituali manifeste visum mihi. 1748, 3 Junius.