Spiritual Experiences (Odhner) n. 2180

Previous Number Next Number See English 

2180. Postea loquutum est ex alto, quod ita se res habeat, quod nempe dissolvendae sint societates, ut iterum consocientur, tunc observatum, quod sensus loquelae non potuit penetrare, sicut erat, per mundum spirituum ad me, sed quod verteretur, et sic quod mundus spirituum in tali disharmonia sit, ut Verbum Domini nequeat ad hominem per mundum spirituum defluere, quin vertatur in alium sensum, et in quibusdam statibus, prorsus pervertatur, quod indicium est, ultimum tempus instare; nam animae humanae, quae moriuntur, constituunt ad plurem partem mundum spirituum, nam notum est, quod homo est spiritus, et fiat spiritus, nec dantur, ut aliqui opinati, spiritus aliqui ab aeterno; sed in mundum spirituum non alii intromittuntur, quam qui possunt usus esse, cumprimis {1} generi humano, tam in terris viventi, quam animabus, quae e corpore veniunt, et adhuc in iis sunt corporea naturalibus conjuncta aut commixta, quae dissocianda, quare tales quoque spiritus mundum spirituum constituunt, qui talibus conveniunt. 1748, 3 Junius. @1 ms. esse; cumprimis$

Quae loquuntur in coelo, cadunt in ea apud homines, quae correspondent apud eos

2180a. Observavi quod ea quae cogitavi, et [id] quod loquuti et cogitaverunt spiritus, a coelo influeret, sed usque tamen varie, secundum ea, quae correspondent in memoria hominis, et quae tunc cogitationis ejus objecta sunt; hoc enim verum est, quod loquela angelorum, seu cogitatio coelestium, permulta contineat, seu sit series distinctarum idearum perplurium, quae cum descendunt in mentem spiritus aut hominis, tota illa series perplurium idearum, fit quasi una seu simplex, nec apparent inibi series idearum, quod ex multis aliis quoque confirmari potest; cum itaque tam perplura contineantur in loquela seu cogitatione coelestium seu angelorum, et ea in ideas spirituum et hominum influant, non possunt non excitare ea, quae eorum naturae et statui conveniunt, sic diversimode; et quidem ea quae correspondent.

2180b. Quapropter etiam dantur {1} tam perplurium rerum correspondentiae, nempe quod plura correspondeant uni rei, sicut solum amori {2} sui, omne id quod altum est, quodcunque et qualecunque sit, sic innumerabilia, sicut in genere montes, arbores procerae {3}, ita in caeteris. 1748, 4 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. datur$ @2 ms. amor$ @3 ms. proceras$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church