2186. De ideis repraesentativis angelicis
Non facile est ad intellectum {1} minus ad captum hominis describere quales sunt ideae repraesentativae angelorum interioris coeli, nec ab homine percipi nisi ex infinita Domini misericordia; quod observare potui aliquoties, sunt repraesentationes inexpressibiles vocibus, quae movent affectiones, et sunt affectionum repraesentationes per formas angelicas vel coelestes, sicut quod angelico modo repraesentetur aliquod quod imaginem seu speciem coelestis nubis, nimbi, vel aurae, vel diei, vel lucis [sistit], quod fit idea verbis inexpressibili, et in ea seu cum ea, affectio, quae tunc est, ita sicut augetur, diminuitur, aut variatur repraesentatio ista, ita quoque {2} augetur, diminuitur, aut variatur affectio, quae percipitur quoque vel perceptive, vel intellectualiter, seu [vel] coelesti modo vel spirituali, tales sunt repraesentationes angelorum interioris coeli, quibus quasi insunt affectiones, cum indefinita varietate, tum quoque jucunditate, gaudio et laetitia, quae interiora mentis afficiunt gaudio et delectatione. Tales mihi aliquoties datae sunt percipere; quare scire possum, quod tales sunt, et cum varietate, 1748, 4 Junius; imo gradus varietatis formantur quoque per ea, quae sunt in repraesentativis obscuriora, et similia, quae densantur et rarefiunt. @1 ms. intellectectum$ @2 forte deletum in ms.$