Spiritual Experiences (Odhner) n. 2187

Previous Number Next Number See English 

2187. Sicut etiam cum daretur inspicere in interiora ficus, ubi seminula multa visuntur circumfusa dulci quasi oleo, ea contemplari mihi dabatur, et simul in infantum innocentias cogitare, tunc dabantur repraesentationes penes angelos, de quibus dicebant, quod excederent jucunditatem quam alioquin perceperant; sed haec omnia et singula a Domino insinuabantur, ficus semina, et dulce oleum circumfusum {1}, erat quasi vas, in quo jucunditates repraesentatae ideis perceptionis angelicis; ex iis etiam constare potest, quod angelicae repraesentationes sint indefinitae varietatis, ac ad interiora et intimiora pervadant, quae aperta sunt a Domino, et patent usque in naturalia quae sunt vascula, in quibus spiritualia, et coelestia, quae naturalia ficus, ejus semina, et dulce oleum, significant. 1748, 4 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. valde inclarum sed forte circumfusum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church