Spiritual Experiences (Odhner) n. 2188

Previous Number Next Number See English 

2188. Quod memoriam praeteritorum et praevisionem futuri, nullam habeant angeli

Loquutus cum angelis, et tunc idea spirituali videbam, quod quo interiores et perfectiores angeli sunt, eo minus memoriam praeteritorum habent, et quod in eo consistat eorum felicitas, nam quovis momento Dominus eis dat quod iis est jucundum, et quod cogitent, et quo afficiantur, ita est Domini, non eorum; quod intelligitur per illud, "da nobis panem quotidianum" [Matth. VI: 11, Luc. XI: 3], et quod non de futuris solliciti sint, quid edant et bibant [Matth. VI: 25, 31; Luc. XII: 29], et quod quotidie acceperint mannam [Exod. XVI: 14-21]; cum non memoriam praeteritorum habent, nec habent praevisionem futuri, nam haec sequitur ex eadem memoria, quamvis videantur sibi memoriam habere, et scire omnia et innumerabilia, quia a Domino iis tunc quovis momento datur, ideo putare quidem possunt, quod eorum {a} sit, cum tamen {1} non ita; verbo felicitas eorum consistit in eo, et quod sint in Domino. 1748, 4 Junius. @1 manu B. Chastanier additum en ad verbum complendum$ @a h.e. sua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church