2189. Praeterea pronissimi sunt omnes divinandi ex se, quod ex spiritibus novi: dum aliquid contingit, quisque, cui datur copia, divinat, quod ita sit, quod inde sit, et tamen omnes falluntur, quia ex semet, ideo quoque si daretur iis copia recordandi praeterita, et praemeditandi ventura, tunc tota sphaera impleretur divinationibus falsis, inde confusio, et destructio felicitatum.