Spiritual Experiences (Odhner) n. 2193

Previous Number Next Number See English 

2193. Sed praeterea dantur repraesentationes, quae inexpressibiles sunt, nam faciunt repraesentationes ex quacunque idea rei-ut {1} et ex ideis compositis, et pluribus simul-quam {2} vident sicut quoddam repraesentativum, et sicut quoddam subjectum, in quo formantur non solum varia, quae sunt intellectualia, sed [etiam] quae conjuncta jugiter cum iis quae sunt affectionum, sic ut se er talia ducant in affectionum varietates, et quidem tenore et ordine pulchro et amaeno; sed quales sunt, nequaquam describi ad intellectum humanum possunt. Dum in iis sunt, Dominus ducit eorum affectiones cum intellectualibus in talibus repraesentativis, ad eorum amaenitates, tum simul ad eos perficiendos. 1748, 5 Junius. @1 ms. rei, ut$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church