2194. Quod Dominus neminem frangat, nec in tentationibus
A multa experientia discere mihi datum est, quod Dominus neminem frangat, nempe quod [non] momento auferat ejus cupiditates, sed quod flectat eas mirabiliter, permittit enim ut sint in cupiditatibus suis, imo etiam ut augeantur, et intendantur, ad gradum satis magnum, ac interea mirabiliter et insensibiliter flectat, diversissimis mediis, secundum cujusvis naturam ac indolem, quod ab experientia multa discere mihi datum, et quidem lente, quasi obsecundando eorum licentiae, sed usque non amplius permittendo, quam ut ex gradu, in quem evectae sunt, deflectat in eorum bonum; quomodo hoc se habet, et quam caute, et Divina prudentia, nemo scire potest, nisi [is] cui {1} id ex spiritibus et angelis per experientiam discere datur; quae enim aliae cupiditates tunc quoque insinuantur, quae temperent, et quae affectiones, bonae, in quas flectendae, appercipere quidem rudissime potui, sed, non alius quam Dominus, novit. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$