2205. Per clariorem experientiam in me aliquoties observatum est, cum in speeulo me intuerer et simul cum spiritibus loquerer, quod induerem faciem eorum, qui mecum tunc in societate, et unius post alterius {1}, remanente tamen facie mea, sed mutationes [erant] ex simili eorum {a}, quos {2} agnoscebant, ita, ut indignarentur, et hoc simili serie sicut spirituum seu angelorum facies paene; qui agnoscebant semet, dicebant mihi; sed usque non erant ejusdem affectionis mecum, quia {b} is qui in fide in Dominum est, is non unius affectionis est, quia novit, quod spirituum sit et angelorum, qui influunt, sic facies quae aliorum erant, quoque influebant; quod aliquoties factum, passim cum indignatione eorum, passim cum delectatione: se prorsus agnoscentes. 1748, 5 Junius. @1 ms. alterum$ @2 nisi legeris earum [facierum], quas$ @a h.e. ipsorum$ @b intellexerim pro hac voce sic$