Spiritual Experiences (Odhner) n. 2206

Previous Number Next Number See English 

2206. De iis quae coercent turpitudines spirituum

Audivi quosdam spiritus, num recens e mundo venerint non scio, qui dum inter alios essent, non potuerunt se coercere, quin voces spurcas et infames producerent, sic ut nullius rei pudore afficerentur, unus magis, alter minus, nam sibi relinquuntur, ut dictum prius [2201]; dicebatur iis, quod nullius rei pudore tangerentur, et quod ex vita corporis non secum pudorem exportarunt, nam si pudor, is coerceret talia; interea, cum absque pudore, non potuerunt aliter esse; quare talia sunt, sicut pudor, timor, horror, et similia, quae iis per poenas incutiuntur, ut dum ad talia redeunt, suffundantur pudore, vel terreantur, vel horreant, ita possunt aliter esse, nam illico tunc insinuantur talia, ac desistunt, usque dum tandem desuescant, et sic interesse possint societatibus modestis. 1748, 5 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church