Spiritual Experiences (Odhner) n. 2207

Previous Number Next Number See English 

2207. De Idea angelica, in oratione Domini

De idea angelica etiam observatum est, quum oratio Domini oratur, et oratur, "ne inducas nos in tentationem, et liberes nos a malo" [Matth. VI: 13, Luc. XI: 4], quod idea quadam rejiciatur tentatio et malum, nempe in crassiori mea idea rejectum erat quasi in tergum capitis, et quod manet, est angelicum, nempe bonum Domini; de quo innumerabiles ideae angelicae formantur, quomodo bonum per afflictionem hominis veniat, quae usque venit ab homine, ejus malo, cui inest poena, et tamen bonum est Domini, ita quodammodo apparet qualis idea rejectionis mali sit, cum tamen ea sit rudis, quam percepi, quia sensibilis, et cum quadam velocitate, cui inerat species indignationis, quod opinarentur malum afflictionis seu tentationis venire a Domino. 1748, 6 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church