2213. Notum enim est, quod prorsus aliter se habeant interiora animalis, quam externa, ex externis nemo concludere potest, quod interiora talia sint, nisi ei detecta fuerint per visum opticum, et tunc patet, quod prorsus dissimilia sint, constantia nimirum ex cerebris, medullis spinalibus, pulmonibus, corde, vel corculis, ventriculo, hepate, vasis generationi dicatis, exque aliis, sicut in magno animali, praeterea ex fibris innumeris, vasis, tunicis, ligamentis, ut unanimiter operentur; sic constituunt corpus, quod modo est complexus omnium, et apparet sub forma simplici oculo, qui ignorat quod talia et tot sint componentia, imo talia, ut si unum deesset, mancum foret, aut redundaret vitium magnum in compositum.