2214. Similiter se habent ideae cogitationum angelorum respective ad ideas cogitationum hominis, constant enim ex componentibus, quae nequaquam comprehendi possunt qualia sint, nisi Dominus ei revelet, sicut nemo scire potest quae et qualia componentia sint talis corpusculi, quae tamen in suo complexu sunt animalculum totum, ita idea hominis est complexus talium, quae homo nequaquam novit, quia sunt dissimilia.