2215. Quod similitudo haec congrua sit, constare inde quoque potest, quod in unaquavis idea hominis, etiam minima, sit totus homo, secundum statum, in quo tunc homo est; ita cum omnibus suis quasi membris, visceribus, seu interioribus, quod clare constat inde, quod ex sola loquela animae, vel spiritus, cognoscatur illico ab angelis, dignante Domino, qualis homo est, qualis ejus vita fuit in corpore, et qualis tunc, respectu {1} habito ad statum, in quo est, secundum cujus mutationem variatur-sed {2} non aliter, ac prius dictum-facies {3} in plures formas, permanente tamen fundamentali, de quo prius [2203-05]. @1 ms. respecto$ @2 ms. variatur, sed$ @3 ms. dictum, facies$