Spiritual Experiences (Odhner) n. 2216

Previous Number Next Number See English 

2216. Sed angelorum ideae, seu cogitationes, nempe interioris coeli, non ultra se extendunt, respective ad hominis ideas et cogitationes, quam interiora animalculi dicti [2211], nempe ad ejus integra, sicut viscera, quae plura sunt, si omnes partes integrales assumuntur, sicut glandulae, quae multae sunt, seu communiores compositiones; ita quae intus sunt in partibus integris seu in visceribus, sicut in cerebro, medullis ejus spinalibus, ventriculo, corde, hepate, non sciunt, cum tamen ibi rursus occurit novus et spatiosus campus mysteriorum, ex quibus illa componuntur, ut si solum hepar in exemplum sumitur, tunc sunt innumerabilia quae componunt, sicut glandulosae congeries, has glandulae minores, praeter tubulis, ductibus, imo perpluribus, talia {1} comparative sunt ideae angelorum intimiorum et intimorum. @1 in ms. tales in talia emendatum, nisi vice versa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church