Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 510

Previous Number Next Number See English 

510. (Vers. 11.) Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis," significat quod duo illa Essentialia Novae Ecclesiae in fine prioris dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt. - Per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium (n. 505), ita a fine Ecclesiae quae adhuc est, ad principium novae; hic apud quos Nova Ecclesia inchoat et progreditur, quia dicitur nunc de "testibus," quod "spiritus vitae intraverit in illos, et steterint super pedibus;" per "spiritum vitae a Deo" significatur vita spiritualis, et per "stare super pedibus "significatur vita naturalis cum vita spirituali concordans, ac ita a Domino vivificari. Quod hoc significetur est quia per "spiritum vitae" intelligitur internum hominis, quod vocatur internus homo, qui in se spectatus est spiritualis, spiritus enim hominis cogitat et vult, ac cogitare et velle in se est spirituale; per "stare super pedibus" significatur externum hominis quod etiam vocatur externus homo, qui in se est naturalis, corpus enim loquitur et facit quod spiritus ejus cogitat et vult, ac loqui et facere est naturale; quod "pedes" significent naturalia videatur (n. 49, 468). Quid in specie per hoc intelligitur, dicetur: - Omnis homo qui reformatur, primum reformatur quoad internum hominem, et postea quoad externum. Internus homo non reformatur per solum scire et intelligere vera et bona per quae homo salvatur, sed per velle et amare illa; externus autem homo per loqui et facere illa quae internus homo vult et amat; et quantum hoc fit, tantum homo regeneratur. Quod non prius regeneretur, est quia internum ejus non prius est in effectu, sed solum in causa; et causa, nisi sit in effectu, dissipatur; est sicut domus fundata super glacie, quae cadit in fundum cum glacies a sole liquescit; verbo, est sicut homo absque pedibus super quibus stet et ambulet: simile est cum interno seu spirituali homine nisi fundetur in externo seu naturali. Hoc nunc est quod significatur per quod "bini testes steterint super pedibus postquam spiritus a Deo intraverit in illos;" et quoque per similia apud Ezechielem:

Jehovah "dixit ad me, Propheta super spiritu; et cum prophetavi, intravit in illos spiritus, et steterunt super pedibus" (xxxvii. 9, 10{1});

apud eundem, Vox loquens ad me dixit, "Fili hominis, sta super pedibus tuis, tunc intravit in me spiritus et statuit me super pedes" (ii. 1, 2);

et apud eundem, "Cecidi super facies meas; sed venit in me spiritus, et erexit me super pedes meos" (iii. 23, 24). Hoc etiam est quod intelligitur per Domini verba ad Petrum:

"Dixit Petrus, non laves pedes meos tantum, sed et manus et caput; dixit illi Jesus, qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (Joh. xiii. 9(, 10)). @1 10 pro "12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church