Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 511

Previous Number Next Number See English 

511. "Et timor magnus cecidit super videntes illos" significat commotionem animi, et consternationem pro Divinis veris. - "Timor" significat varia secundum rem quae afficit, hic "timor magnus" commotionem animi et consternationem pro Divinis veris Divina enim vera illos effectus habent apud malos, terrent enim cum simul auditur Infernum et damnatio aeterna; sed terror ille brevi dissipatur, una cum fide quod sit aliqua vita post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church