Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 610

Previous Number Next Number See English 

610. "Numerus ejus sexcenta (sexaginta) sex," significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit. - Per "numerum Bestiae" significatur quale confirmationum doctrinae et fidei ex Verbo apud illos (n. 608, 609); per "sexcenta sexaginta sex" significatur omne verum boni; et quia hoc de Verbo dicitur, significatur omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum, quia est "numerus Bestiae." Quod hoc significetur, est quia "6" simile significant quod "3" multiplicata in "2", ac "3", significant plenum et omne, et praedicantur de veris (n. 505); ac "2" significant conjugium veri et boni: et quia "6" componuntur ex duobus illis numeris in se multiplicatis, ideo significant omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum; quod etiam ab illis falsificatum sit, videatur supra (n. 566). Quod dicatur numerus "666," est quia in illo numero triplicantur "6," ac triplicatio complet; multiplicatio per 100, unde "600," ac per 10, unde "60," nihil mutat (videatur supra, n. 348). Quod "sex" significent plenum et omne, et dicantur ubi agitur de veris boni, constare potest ex locis in Verbo, ubi ille numerus nominatur; sed illa istius numeri significatio non apparet clare nisi illis qui vident res de quibus agitur in Sensu spirituali, sicut quod Dominus dixerit Quod semina quae ceciderunt in terram bonam, dederint fructum ad Triginta, ad Sexaginta, et ad Centum" (Marc. iv. 8, 20; Matth. xiii. 8, 23);

"Paterfamilias exiverit et conduxerit operarios in vineam suam hora Tertia et hora Sexta" (Matth. xx. 3, 5);

Quod super mensa in Tabernaculo ordinati fuerint Panes in duos ordines, "in quovis Sex" (Levit. xxiv. 6);

Quod "Sex hydriae positae fuerint juxta mundationem Judaeorum" (Joh. ii. 6);

Quod urbes refugii seu azyli essent Sex (Num. xxxv. 6, 7; Deutr. xix. 1-9);

Quod calamus mensurae, quo Angelus mensuram est omnia Novi Templi et Novae Urbis, fuerit Sex ulnarum (Ezech. xl. 5);

Quod propheta biberet aquam juxta mensuram, "Sextam hinis" (Ezech. iv. 11);

Quod pro oblatione sumerent "Sextam Ephae de chomere tritici" (Ezech. xlv. 13);

Quoniam "sex" significant plenum, ideo vox "sextare orta est, per quam in Sensu spirituali significatur id quod completum est et prorsus, ut quod "Sextarent epham de chomere hordei" (Ezech. xlv. 13);

et de Gogo:

"Reverti faciam te, et Sextabo te" (Ezech. xxxix. 2);

per quod significatur, quod apud illum prorsus destruetur omne verum boni in Verbo; quinam per "Gogum" intelliguntur, videatur n. 859.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church