Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 611

Previous Number Next Number See English 

611. His adjiciam hoc MEMORABILE:-

Omnes qui ad Caelum praeparati sunt, quod fit in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, post exactum tempus desiderant cum aliquo suspirio Caelum; et mox aperiuntur oculi eorum, et vident viam quae tendit ad aliquam societatem in Caelo. Hanc viam intrant, et ascendunt; et in ascensu est porta, et ibi custos: hic aperit portam, et sic ingrediuntur. Tunc obviam fit eis inquisitor, qui eis a Moderatore dicit, ut penitius intrent; et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant sicut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; et si inveniunt, renuntiant hoc, et manent ibi. At si non inveniunt, redeunt, et dicunt quod non viderint. Et tunc a quod nam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; lux enim Caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor Caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque Procedens a Domino, ut Sole ibi. Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis, in illis sunt, non recipiuntur; hoc est, si aliud Verum et aliud Bonum. Quare abeunt inde, et per vias inter societates in Caelo apertas vadunt; et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant; et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; est enim in calore et luce Caeli delicium ineffabile, quod communicatur. Ita fit cum illis qui angeli fiunt. Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in Caelum; sed cum intrant, incipiunt trahere animam seu respirare cum lucta, et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus et cessat cogitatio, ac lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites. Et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, ac plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent, sicut serpens admotus igni; quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc eis apparet, se dejiciunt, nec quiescunt quam in Inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor eorum libere vibratur. Postea odio habent Caelum, et rejiciunt verum, et corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in Caelo ab Ipso fuerint. Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est, qui nihili pendunt vera, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli Caeli, et qui nihili pendunt bona, quae tamen faciunt calorem in quo sunt angeli Caeli: tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod quisque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in Caelum. Fides enim hodierna est, quod in Caelum recipi sit ex sola misericordia; et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi; at sciant quod communicatio affectionum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio, et ex illa et secundum illam est cogitatio, et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea disjungat, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in Caelo, et angelum in Inferno. Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt. Datum est videre ultra trecentos ex Clero Orbis Reformati, omnes eruditos, qua sciverunt solam Fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; et quia apud illos quoque erat fides quod Caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam Caeli societatem, quae tamen inter superiores non fuit. Et cum ascenderunt simul, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. Et cum intrabant Caelum, recepti sunt ab angelis civiliter, sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites. et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri in Verbo apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri in Verbo sicut equus mortuus. Erant pueri infra qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; et tunc avertebant facies, et dicebant Magistro suo, qui cum illis erat, "Quid hoc portentum; vidimus homines et nunc pro illis equos mortuos; quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; Magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus:" et abiverunt. Et tunc Magister illos in via instruxit quid "equus mortuus;" dicens, "`Equus' significat intellectum Verbi; omnes equi, quos vidistis, illum significarunt; quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio illius e longinquo apparet ut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur Verbum; ac vicissim miser et mortuus sicut materialiter." Tunc pueri quaerebant," Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo." Et respondit Magister, "Illustrabo hoc per exempla: Quis, dum legit Verbum, non cogitat de Deo, de proximo, et de Caelo. Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; tum qui cogitat de proximo solum ex forma et non ex qualitate, is materialiter cogitat; et qui cogitat de Caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum, is quoque materialiter cogitat." Sed dixerunt pueri," Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma quod sit homo, et de Caelo ex loco; num ideo, cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui ut equi mortui." Dixit Magister, "Non; estis adhuc pueri, et non potuistis aliter; at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter. Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo appareat e longinquo sicut equus mortuus; at qui spiritualiter, sicut equus vivus: et quod materialiter cogitet de Deo ac de Trinitate Dei qui solum ex Persona, et non ex Essentia. Sunt enim Attributa Divinae Essentiae plura, ut Omnipotentia, Omniscientia, Omnipraesentia, Misericordia, Gratia, Aeternitas, et alia et sunt Attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt Creatio et Conservatio, Salvatio et Redemptio, illustratio et Instructio. Omnis qui de Deo solum ex Persona cogitat, facit tres Deos; dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Salvator et Redemptor, ac tertius illustrator et Instructor; at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum dicens, `Deus nos creavit et conservat, nos redemit et salvat, et nos illustrat et instruit.' Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona et sic materialiter, non possint alter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres; sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod in unoquovis sit communio omnium Attributorum, et hoc unice ex causa, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia. Quare, mi discipuli, cogitate de Deo ex Essentia et ex illa de Persona et non ex Persona et ex hac de Essentia; cogitare enim ex Persona de Essentia est materialiter cogitare etiam de Essentia, at cogitare ex Essentia de Persona est spiritualiter cogitare etiam de Persona. Gentiles antiqui quia materialiter cogitaverunt de Deo, et quoque de Attributis Dei, non modo finxerunt tres Deos, sed etiam plures usque ad centum. Sciatis quod materiale non influat in spirituale, sed spirituale in materiale. Simile est cum cogitatione de proximo ex forma, et non ex qualitate ejus; ut et cum cogitatione de Caelo ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum. Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de Proximo et de Caelo, non potest quicquam ibi intelligere: est illi Verbum litera mortua; et ipse apparet e longinquo, dum legit illud aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus. "Illi quos vidistis descendentes e Caelo, factos coram oculis vestris sicut equos mortuus, fuerunt qui occluserunt visum rationalem, apud se et apud alios per peculiare dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; non cogitantes quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; et talis caligo quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e Caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale, in rebus fidei; hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: unde quidam tales falsi sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: per odorem intelligo perceptionem. Hi sunt qui faciunt Deum tres. Dicunt quidem ex Essentia quod Deus unus sit; at usque dum ex fide sua orant, quae est, ut Deus Pater misereatur propter Filium et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. Non possunt alter, orant enim ad Unum, ut misereatur propter Alterum, et mittat Tertium. Et tunc Magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus Unus sit, in Quo Divina Trinitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church