Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1015

Previous Number Next Number See English 

1015. "Et terrae motus factus est magnus."--Quod significet statum ecclesiae prorsus immutatum, constat ex significatione "terrae motus," quod sit mutatio status ecclesiae (de qua (supra), n. 400, 499); "terra" enim significat ecclesiam, ac "motus" mutationem status; et quia dicitur quod ille "factus sit magnus," significatur, quod status prorsus immutatus sit.

[2] (Continuatio de Septimo Praecepto.) Quoniam odium, quod est velle occidere, est oppositum amori in Dominum, et quoque amori erga proximum, et hi amores faciunt caelum apud hominem, patet quod odium, quia est oppositum, faciat infernum apud illum. Ignis infernalis nec aliud est quam odium; quare etiam inferna apparent sicut in igne tetre rubente secundum quale et quantum odii, et in igne tetre flammante secundum quale et quantum vindictae ex odio.

[3] Quoniam odium et amor sunt sibi e diametro opposita, et quoniam inde odium facit infernum apud hominem, sicut amor facit caelum apud illum, ideo Dominus ita docet, "Si .. obtuleris munus tuum super altare, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque ibi munus .. coram altari, et abi, prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum. Esto benevolentiam iniens cum adversario tuo, dum in via es cum illo; ne quando te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem conjiciaris; amen dico tibi, non exibis .. donec exsolveris ultimum dodrantem" (Matth. v. 21-26):

per "tradi judici, et a judice ministro, et ab hoc in carcerem conjici," describitur status hominis qui in odio est post mortem, ex eo quod in odio contra fratrem fuerat in mundo; et per "carcerem" intelligitur infernum, et per "exsolvere ultimum dodrantem" significatur poena, quae vocatur ignis aeternus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church