Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1016

Previous Number Next Number See English 

1016. "Qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra."--Quod significet quod plane inversus fuerit, plus quam hactenus fuerat in terris ubi ecclesia, constat ex significatione "qualis terrae motus non factus est," quod sit status ecclesiae ita mutatus ut plus quam hactenus, ita plane conversus; et ex significatione "hominum factorum super terra," quod sit apud illos qui ab ecclesia, ita in terris ubi ecclesia. Agitur hic imprimis de statu ecclesiae apud Reformatos, non apud Babylonios, de his enim in sequentibus agitur. Quod status ecclesiae in contrarium conversus sit, patet ex eo, quod hodie non sciatur quid bonum nec quid verum, immo nec quid amor et quid fides; amorem enim vocant fidem, opera vocant fidem, bonum vocant fidem, verum vocant fidem, et ne hilum vident num fides recepta, in qua concluditur omne ecclesiae, sit fides veri, quoniam ex meris incomprehensibilibus consistit.

[2] (Continuatio de Septimo Praecepto.) Quoniam odium est ignis infernalis, patet quod id removendum sit, antequam amor, qui est ignis caelestis, potest influere, et per lucem a se vivificare hominem; et infernalis ille ignis nullatenus removeri potest, nisi homo sciat unde odium, et quid odium, et postea id aversetur et fugiat. Unicuique homini ex hereditate est odium contra proximum; nam omnis homo in amorem sui et mundi nascitur; quare odium capit, et ex illo ignescit contra omnes qui non unum cum illo faciunt et ei favent, imprimis qui ejus concupiscentiis obstant; nemo enim potest se super omnia amare, et simul amare Dominum; et nemo potest mundum super omnia amare et simul amare proximum; quia nemo potest duobus dominis simul servire, quin unum contemnat et odio habeat, alterum honoret et amet. Odium est imprimis apud illos qui in amore imperandi super omnes sunt; apud reliquos est inimicitia.

[3] Dicetur etiam quid odium. Odium in se habet ignem, qui est conatus occidendi hominem; ignis ille manifestatur per iram: datur quasi odium et inde ira apud bonos contra malum, at non est odium sed aversatio pro malo, nec est ira sed est zelus pro bono, in quibus intus latet ignis caelestis; nam aversantur malum, et quasi irascuntur proximo, ut malum removeant, et sic bono proximi consulant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church