Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1017

Previous Number Next Number See English 

1017. "Talis terrae motus adeo magnus."--Quod significet ut non amplius ecclesia, constat ex illis quae huc usque in hoc capite de ecclesia, et prius de sola fide, quae hodie facit ecclesiam, dicta sunt. (Continuatio de Septimo Praecepto.) Quando homo abstinet ab odio, ac illud ut diabolicum aversatur et fugit, tunc influit per caelum a Domino amor, charitas, misericordia et clementia, et tunc primum opera quae facit sunt opera amoris et charitatis: opera quae prius fecerat, utcunque bona in externa forma apparuerint, fuerunt omnia opera amoris sui et mundi, in quibus latuit odium si non propterea remunerarentur. Quamdiu odium non remotum est, tamdiu homo est mere naturalis, et homo mere naturalis in omni malo hereditario manet, nec potest spiritualis fieri, antequam odium cum sua radice, quae est amor imperandi super omnes, remotum est; ignis enim caeli, qui est amor spiritualis, non potest influere, quamdiu ignis inferni, qui est odium, obstat et praecludit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church