Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1027

Previous Number Next Number See English 

1027. "Et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis."--Quod significet falsificationem Verbi inde, constat ex significatione "blasphemare Deum," quod sit falsificare Verbum (ut supra, n. 778, 991); et ex significatione "plagae grandinis," quod sit falsum maxime infernale (de qua mox supra), unde est falsificatio Verbi.

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.) Nunc quomodo fit conjunctio per praecepta decalogi, aliquid dicetur. Dominus solus conjungit hominem Sibi, et non homo se Domino; conjungit Dominus hominem Sibi per id, ut homo praecepta illa sciat, intelligat, velit et faciat; quando homo facit illa, tunc est conjunctio; si autem non facit illa, cadit velle illa, et cum velle etiam intelligere et scire illa: quid enim est velle, cum homo non facit quando potest? estne ens rationis? Inde sequitur quod conjunctio fiat quando homo facit praecepta decalogi.

[3] Sed dictum est quod Dominus solus conjungat hominem Sibi, et non homo se Domino, et quod conjunctio fiat per facere; inde sequitur quod Dominus apud hominem faciat praecepta illa. Sed quisque videre potest quod foedus non ineatur, et per id conjunctio fiat, nisi aliquod vicissim apud hominem sit, ut non modo consentiat, sed etiam recipiat. Propter illum finem indiderat Dominus homini liberum volendi et faciendi sicut a se, ac tale liberum ut homo non sciat aliter, dum verum cogitat et bonum facit, quam quod sit intus in se, et sic a se. Hoc vicissim est a parte hominis ut fiat conjunctio. Sed quia id liberum est a Domino, et continue ab Ipso, homo omnino agnoscet quod cogitare et intelligere verum, ac velle et facere bonum, non sit a se sed a Domino, secundum illa quae supra (n. 946, 971, 973) de hac re dicta sunt.

[4] Quapropter dum homo se conjungit Domino per sex ultima praecepta sicut a se, tunc Dominus conjungit Se homini per tria prima praecepta, quae sunt quod homo agnoscat Deum, credat in Dominum et sanctum habeat nomen Ipsius. Horum fides non apud hominem est, utcunque credat quod sit, nisi abstineat a malis ut peccatis quae in altera tabula, hoc est, in sex ultimis praeceptis, praescripta sunt. Haec sunt foederis a parte Domini et a parte hominis, per quae conjunctio reciproca, quae est ut homo sit in Domino, et Dominus in homine (Joh. xiv. 20).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church