Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1028

Previous Number Next Number See English 

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde."--Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis," quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde," significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.) Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

CAPUT XVII. 1. Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis;

2. Cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram. 3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente capita septem et cornua decem. 4. Et mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus. 5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae. 6. Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna. 7. Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua. 8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes super terra (quorum non scripta nomina in libro vitae a fundatione mundi), videntes bestiam, quae erat et non est, attamen est. 9. Haec mens habens sapientiam: septem capitamontes sunt septem, ubi mulier sedet super illis. 10. Et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere. 11. Et bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit. 12. Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia. 13. Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent. 14. Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles. 15. Et dicit mihi, Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae. 16. Et decem cornua quae vidisti super bestia, hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne. 17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum bestiae, donec consummentur verbaDei. 18. Et mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church