Apocalypse Explained (Whitehead) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. "Ipse Testis fidelis." - Quod significet a quo omne verum in caelo, constat ex significatione "Testis fidelis," cum de Domino, quod sit agnitio Divini Humani a quo omne verum in caelo, de qua sequitur; quod dicatur in caelo, est quia Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini facit caelum in communi, et apud unumquemvis angelum ibi in particulari. (Quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 126-140; et quud a Divino Humano Ipsius, n. 7-12, (1)78-86.) Dominus quoad Divinum Humanum dicitur "Testis fidelis," quia Divinum Verum procedens ex Ipso in caelo testatur de Ipso: hoc testimonium inest universaliter Divino Vero ibi; quod constare potest ex eo, quod angeli interioris caeli non possint aliter cogitare de Divino quam sub Humana forma, ita de Divino Humano, ex causa, quia Divinum Humanum Domini implet universum caelum ac format illud, et cogitationes angelorum vadunt et fluunt secundum formam caeli (videatur in opere supra citato, n. 50-102, 200-212, 265-275). Inde est, quod "testimonium Jesu Christi" significet agnitionem Divini Domini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 10).

[2] Ex his patet quid in sensu spirituali intelligitur per "testari" et per "testimonium" in sequentibus his locis: -

"Johannes" (hic Johannes Baptista) "venit in testimonium, ut testaretur de Luce, ut omnes crederent per illum: non erat ille Lux, sed ut testaretur de Luce; erat Lux Vera quae illustrat omnem hominem:... et ego vidi, et testatus sum" (Joh. i. 7, 8, (9,) 34);

"Lux" significat Divinum Verum; quare Dominus vocatur ibi "Lux vera quae illuminat omnem hominem;" ac "testari de Luce" significat agnitionem Divini Humani Ipsius ex quo Divinum Verum procedit. (Quod "Lux" significet Divinum Verum procedens a Domino, videatur in opare De Caelo et Inferno, in articulo De Luce Caeli, n. 126-140.)

[3] Apud eundem, "Vos misistis (ad) Johannem, et testatus est veritati: Ego vero non ab homine testimonium accipio" (v. 33, 34);

apud eundem, "Jesus dixit, Amen dico tibi, quod quae scimus loquamur, et quae Vidimus testemur:... de caelo Veniens super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur" (iii. 11, (31,) 32);

apud eundem, "Dixit Jesus, Etsi Ego testor de Me Ipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado" (viii. 14);

per quod significatur, quod testetur de Se Ipso ex Se Ipso, quia erat Divinum Verum. Apud eundem, "Cum venerit Paracletus... Spiritus veritatis,... ille testabitur de Me" (xv. 26) "Paracletus" "Spiritus veritatis," est Divinum Verum procedens a Domino (videatur n. 9818, 9820, 10330; et supra, n. (1)25).

[4] Et apud eundem, "Dixit Pilatus, Num ergo Rex es Tu? Respondit Jesus, Tudicis, quia Rex Ego sum; Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut tester veritati; omnis existens ex veritate audit meam vocem... Et dixit Pilatus, Quid est veritas?" (xviii. 37, 38;) quod Dominus ita responderit, cum interrogatus est num esset Rex, erat quia Dominus ut Rex est Divinum Verum, nam hoc est regium Domini in caelo, Divinum autem Bonum Ipsius est sacerdotium ibi; inde est, quod Dominus dixerit quod Rex sit, quod in hoc natus sit, et ad hoc venerit in mundum, "ut testetur veritati," et quod "qui in veritate est, audiat vocem" Ipsius; et ideo quaesivit Pilatus, "Quid veritas," ita num illa esset Rex. (Quod Divinum Verum sit regium Domini in caelis, videatur n. 3009, 5068; et quod ideo "reges" in Verbo significent illos qui in Divinis veris sunt, ita abstracte a pellonis significent Divina vera, n. 1672, 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044.) Quod "reges significent illos qui in Divinis veris, patebit clarius in explicatione sequentium in Apocalypsi, ubi nominantur "reges;" et mox infra, ubi dicitur, "Fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo." Ex his constare potest, quod per "a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis," significetur Dominus quoad agnitionem Divini Humani, a quo omne Verum in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church