Apocalypse Explained (Whitehead) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. "Ipse Primogenitus ex mortuis." - Quod significet ex quo omne bonum ibi, constat ex significatione "primogeniti," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum in caelo, ita omne bonum ibi; quod "primogenitus" id significet, est quia per "generationes" In genere et in specie significantur generationes spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei; inde est quod per "patrem," matrem," "filios," "filias," "generos," "nurus," "filios filiorum," significantur bona et vera, quae generant, et quae generantur in suo ordine (n. 10490); in caelo enim non sunt aliae nativitates; et quia ita est, per "primogenitum" non intelligitur primogenitus, sed bonum caeli et ecclesiae, quia hoc primo loco est: nunc quia Dominus est ex quo omne bonum ibi, ideo Ille vocatur "Primogenitus." Quod vocetur "Primogenitus ex mortuis," est quia cum surrexit ex mortuis, Humanum suum per unionem cum Divino, quod in Se ex conceptione erat, fecit Divinum Bonum;

[2] inde est quod dicatur "Primogenitus ex mortuis," et de Ipso apud Davidem, "Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae" (Psalm. lxxxix. 29 (Biblia Angelica, 27));

quid intelligitur per "altum regibus terrae," videatur in subsequente articulo. (Quod Dominus, cum e mundo abivit, Humanum suum fecerit Divinum Bonum, videatur n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076; ita quod exiverit ex Patre et redierit ad Patrem, n. 3194, 3210; et quod post unitionem, Divinum Verum, quod est Paracletus Spiritus veritatis, procedat ab Ipso, n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398, 9407; sed hoc arcanum videatur plenius explicatum in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-295; et in locis ex Arcanis Caelestibus ibi citatis, n. 303-305.) Quoniam Dominus quoad Divinum Humanum vocatus est "Primogenitus," ex causa quia omne bonum procedit ab Ipso, ideo omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerunt Jehovae, et ideo Levitae loco omnium primogenitorum in Israele recepti sunt, per filios enim Levi representati fuerunt illi ab ecclesia qui in bono charitatis sunt; et ideo cesserunt primogenito binae partes ex hereditate; et haec omnia ob causam, quia "primogenitum" significabat bonum quod a Domino, et in supremo sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne bonum; omnia enim quae in Ecclesia Israelitica mandata fuerunt, erant repraesentativa Divinorum spiritualium et caelestium.

[3] Quod omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerint Jehovae, constat apud Moschen in his sequentibus locis: -

"Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, inter filios Israelis; in homine et in bestia mea sunto" (Exod. xiii. 2);

"Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae; et omnis apertura (fetus) bestiae, quot erunt tibi masculi, Jehovae" (Exod. xiii. 12);

"Primitias frugum tuarum, et primitias vini tui non differes: primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi: sic facies bovi tuo, et pecori tuo: septem diebus erit cum matre sua, octavo die dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi" (Exod. xxii. 28-30 (B.A. 29-31));

quod etiam darent primogenita bestiae, erat quia illae etiam repraesentabant; et quia repraesentabant, etiam in holocaustis et sacrificiis adhibebantur. (Quid variae bestiae ibi repraesentabant, videatur n. 1823, 3519, 9280, 10042. Quod Levitae loco omnium primogenitorum in Israele accepti sint, de qua re videatur Num. iii. 12, 13, 41, 45; cap. viii. 15-19, erat causa, ut supra dictum est, quia "filii Levi" repraesentabant et inde significabant bonum charitatis, et "Levi" in supremo sensu Dominum quoad id bonum, videatur n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, 10017. Quod primogenito cesserint binae partes ex hereditate, Deut. xxi. 17, erat quia "binae partes" significabant bonum amoris, n. 720, 1686, 5194, 8423.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church