Apocalypse Explained (Whitehead) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. "Et dati sunt illi suffitus multi." - Quod significet vera in abundantia, constat ex significatione "suffituum," quod sint vera boni spiritualis; et ex significatione "multorum," quod sit abundantia verorum, multitudo enim in Verbo praedicatur de veris, et magnitudo de bono. Quod "suffitus" significent vera, est quia per suffitiones repraesentabatur cultus ex bono spirituali, et per "thus" significabatur id bonum, ut in superiori articulo ostensum est; inde per suffitus ex thure repraesentabantur quae inde procedunt, et quae procedunt ex illo bono sunt vera; nam id bonum cogitat illa et loquitur illa, hoc est, homo ex illo bono. Est etiam bonum spirituale formatum apud hominem per vera; nam verum apud illum fit bonum spirituale quando is vivit secundum illud, videatur supra (n. 456 [a]); et quod sic bonum spirituale sit in sua essentia verum (etiam supra, n. 376 [a,b,e]); sed de suffitionibus et illarum significatione, actum est supra (n. 324), quae videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church