Apocalypse Explained (Whitehead) n. 493

Previous Number Next Number See English 

493. "Ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum quod coram throno." - Quod significet conjunctionem caelorum cum illis qui separandi a malis et salvandi, constat ex significatione "dare suffitus precibus," quod sit conjungere bonum caelorum superiorum per vera cum illis qui in cultu sunt ex bono spirituali (de qua sequitur); ex significatione "sanctorum omnium," quod sint illi qui in bono sunt per vera, ita qui in bono spirituali; quod illi "sancti" dicantur, videatur supra (n. 204); et ex significatione "altaris aurei," quod sit caelum ubi bonum spirituale, id enim altare super quo fiebant suffitus vocabatur "altare aureum;" et ex significatione "coram throno," quod sit conjunctio cum caelo; quod "esse coram throno" significet conjunctionem illam, videatur supra (n. 462, 477, {1}489).

[2] Quod per illa verba significetur conjunctio caelorum cum illis qui separandi a malis et salvandi sunt, constare potest ex serie rerum in sensu interno, et ex nexu antecedentium cum his et cum sequentibus, et quoque ex significatione vocum in sensu interno. Agitur enim in hoc capite et in sequentibus de statu ecclesiae ultimo, seu quando finis ejus est dum instat judicium; et antequam status ille describitur, agitur de separatione illorum qui salvandi erant, qui omnes intelliguntur per "signatos super frontibus," et per "indutos stolis albis," de quibus actum est in capite antecedente: et quia illi tunc una in societatibus fuerunt cum illis qui damnandi, ideo in hoc capite describitur medium per quod separati sunt et salvati; quod nempe caeli superiores primum arcte conjuncti fuerint cum Domino per influxum Divinum in bonum caeleste et per id in bonum spirituale, et dein per haec bona in unum conjuncta in inferiora, ubi erant illi qui salvandi et qui damnandi simul in societatibus. Hic influxus Domini e caelis superioribus receptus est ab illis qui in bono vixerunt in mundo, nam apud illos id bonum erat; quare per id conjuncti sunt caelis superioribus, et sic separati ab illis qui non recipere potuerunt influxum, quia non in bono sed in malo, quando in mundo fuerunt, vixerant.

[3] Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba apud Evangelistas, "Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur; duae molentes,....una assumetur, altera derelinquetur" (Matth. xxiv. 40, 41; Luc. xvi. 34-36). Haec est series rerum in sensu interno, et nexus antecedentium cum his et cum sequentibus (de qua re videantur plura supra, n. 413, 418, 419, 426, 489). Ex his nunc videri potest quis sensus spiritualis est verborum horum "Ut daret suffitus precibus sanctorum omnium super altare aureum, quod coram throno," quod nempe sit conjunctio caelorum superiorum cum illis qui separandi a malis et salvandi. Per "preces," quibus suffitus darentur, non intelliguntur preces, sed vera ex bono per quae preces; illa enim sunt quae apud hominem precantur, et in illis precibus est homo jugiter quando in vita secundum illa. (Quod per "preces" in Verbo vera ex bono, quae apud hominem, intelligantur, et non preces oris, videatur supra, n. 325.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church