Apocalypse Explained (Whitehead) n. 525

Previous Number Next Number See English 

525. "Et percussa est tertia pars solis, at tertia pars lunae, et tertia pars stellarum." - Quod significet quod perierit omne bonum amoris, omne bonum et verum fidei, et omnis cognitio boni et veri, constat ex significatione tertiae partis, quod sit omne (de qua supra, n. 506); ex significatione "solis," quod sit bonum amoris a Domino, et ex significatione lunae, quod sit bonum et verum fidei a Domino (de quibus supra, n. 401 [a-h]); ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones boni et veri, etiam a Domino (de qua supra, n. 72,402); et ex significatione "percuti," cum de bonis amoris et fidei, ac de cognitionibus boni et veri, quod sit perire: ex his patet quod per quod "percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum," significetur quod perierit omne bonum amoris, omne bonum et verum fidei, et omnis cognitio boni et veri. Per" solem," "lunam," et "stellas," hic non intelliguntur sol, luna et stellae, quae in mundo nostro solari coram oculis hominum apparent; sed Sol, Luna et stellae quae in mundo spirituali coram oculis angelorum: ibi enim Dominus apparet ut Sol coram illis qui in bono amoris ab Ipso in Ipsum sunt, ac ut Luna coram illis qui in bono et vero fidei: inde est quod per "solem" significetur bonum amoris, et per" lunam " bonum et verum fidei. Quod ille Sol, illa Luna et illae stellae apparuerint Johanni, constare potest ex eo, quod in spiritu fuerit cum illa vidit. (Quod Dominus ut Sol et ut Luna in caelis angelicis appareat, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125.) Quod dicatur quod illa "percussa sint," est ex apparentia; cum enim bonum amoris et bonum et verum fidei non amplius sunt apud hominem, apparent ei sicut non sint, et sicut perierint, et Verbum in sensu litterae est secundum apparentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church