Apocalypse Explained (Whitehead) n. 526

Previous Number Next Number See English 

526. "Et obtenebrabatur tertia pars illorum." - Quod significet quod omnia illa conversa sint in falsa mali et in mala falsi, constat ex significatione "tenebrarum," quod sint falsa, et inde "obtenebrari," quod sit converti in falsa: quod in falsa mali et in mala falsi, est quia dicitur quod "obtenebrata sit tertia pars solis, tertia pars lunae, et tertia pars stellarum;" et per "solem" significatur bonum amoris, per "lunam" bonum et verum fidei, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde per quod "obtenebrata sit tertia pars solis" significatur quod bonum amoris conversum sit in malum et inde falsum, quod est falsum mali: bonum enim convertitur in malum et inde falsum; at verum fidei, quod significatur per "lunam," convertitur in falsum et inde malum, quod est malum falsi: malum falsi est falsum doctrinae ex quo malum vitae, et falsum mali est malum vitae ex quo fal|s|um doctrinae.

[2] Quod "tenebrae" significent falsum, est quia "lux" significat verum, et falsum est oppositum vero sicut tenebrae sunt luci: et quoque dum lux vitae, quae est Divinum Verum, non est apud hominem, tunc est apud illum umbra mortis, quae est falsum; homo enim ex proprio est in omni malo et inde falso, et ab illis removetur unice per vera ecclesiae; quare ubi non vera sunt, ibi sunt falsa mali. (Quod homo unice per vera a malis removeatur, purificetur et reformetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 24 fin.)

[3] Quod "tenebrae" in Verbo significent falsa varii generis, constare potest a sequentibus locis: - Apud Joelem, "Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (iii. 4 [B.A. ii. 31]):

quod "sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem," simile significat quod "tertia pars solis et tertia pars lunae obtenebraretur;" nempe quod in fine ecclesiae falsum mali erit loco boni amoris, et malum falsi loco veri fidei.

[4] Similia etiam significantur alibi in Verbo, ubi dicitur de solis et lunae obscuratione: ut apud Esaiam, "Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebratus erit sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" ( [xii|i|. 10;] xxiv. 21, 23);

apud Ezechielem, "Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam: omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (xxxii. 7, 8);

apud Joelem, "Propinquus est dies Jehovae in valle decisa: sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (iv. [B.A. iii.] [14,] 15);

apud eundem, "Venit dies Jehovae dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis coram Ipso commota est terra sol et luna atrati sunt,et stellae contraxerunt splendorem suum" (ii. [1, 2,] 10);

apud Evangelistas, "Statim post afflictionem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo" (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24, 25):

haec dicta sunt de ultimo tempore ecclesiae, quando non bonum et verum spirituale, seu bonum et verum caeli et ecclesiae amplius, sed malum et falsum: quod bona et vera ecclesiae, quae vocantur bona amoris et vera fidei, convertantur in mala et falsa, significatur per quod "sol et luna obscurati" et "atrati erunt," et quod "stellae non lucebunt;" ultimum judicium, quod tunc sequitur, intelligitur per "diem Jehovae magnum et terribilem;" et quia ille existit quando ecclesia in tenebris et in caligine est, ideo ille dies etiam vocatur "dies tenebrarum et caliginis," et quoque "dies nubis et obscuritatis;" ut quoque in sequentibus locis:

[5] Apud Amosum, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis;.... nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, non autem splendor illi?" (v. 18, 20;) apud Zephaniam, "Dies Jehovae dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis" (i. [14,] 15);

apud Esaiam, "In die illo.... despiciet in terram, quae ecce tenebrae et anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis ejus" (v. 30);

apud eundem, "Ad terram spectabit, et ecce angustia et caligo, {1}obscuratum angustia, et caligine impulsus" (viii. 22);

apud eundem, "Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos" (|l|x. 2);

apud Jeremiam, "Date Jehovae Deo Vestro gloriam, antequam tenebras inducat, et antequam offendant pedes vestri ad montes crepusculi; tunc exspectabimus lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem" (xiii. {2}16):

haec de ultimo tempore ecclesiae, quando Dominus venturus in mundum, et facturus judicium; quia tunc non amplius aliquod bonum amoris ac verum fidei, sed malum falsi et falsum mali, ideo vocatur ille dies, "dies tenebrarum et caliginis."

[6] Simile significatur per Tenebras quae "factae sunt super universam terram ab hora sexta ad horam nonam," cum Dominus crucifixus fuit (Matth. xxvii. 45; Marc. xv. 33; Luc. {1}xxiii. 44-49):

per "tenebras super universam terram" repraesentabatur quod in universa ecclesia non nisi quam malum et inde falsum ac falsum et inde malum esset; "tres horae" etiam significant plenum et prorsus; omnia enim et singula quae memorantur de passione Domini apud Evangelistas, in se recondunt arcana caeli, ac significant Divina caelestia, quae solum per sensum internum spiritualem patefiunt.

[7] Quod "tenebrae" significent falsum, constat adhuc ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Vae dicentibus de malo bonum et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem et lucem in tenebras" (v. 20):

"ponere tenebras in lucem et lucem in tenebras" significat dicere falsum esse verum et verum esse falsum: quod "tenebrae" sint falsum et "lux" verum, patet; primum enim dicitur de bono et malo, quare postea de vero et falso.

[8] Apud Johannem, "Hoc est judicium, quod Lux venerit in mundum, at quod dilexerint homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala" (iii. 19):

Dominus Se nominat Lucem, quia erat ipsum Divinum Verum cum in mundo; inde per "Lucem" significatur Dominus quoad Divinum Verum, tum etiam Divinum Verum a Domino; et quia tenebrae luci opponuntur, per "tenebras" quas homines magis dilexerunt, significatur falsum infernale, quod est falsum mali: quod sit falsum mali quod ibi per "tenebras" significatur, constat ex eo, quia dicitur, "Erant enim opera eorum mala." Ex operibus malis seu ex malis vitae existit falsum mali; nam sicut bonum sibi conjungit verum, ita malum sibi conjungit falsum, unum enim est alterius.

[9] Similia per "lucem" et per "tenebras significantur in sequentibus locis apud Johannem, "In Ipso vita, erat, et vita erat Lux hominum; et lux in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt" (i. 4, 5);

apud eundem, Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);

apud eundem, Jesus dixit, "Ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris, non scit quorsum abit Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (viii. 35, 46):

in his locis per "tenebras" significatur falsum infernale; per "lucem" enim, cui opponuntur tenebrae, significatur Divinum Verum: quod "lux" significet Divinum Verum, est quia lux in caelis in sua essentia est Divinum Verum procedens a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140); quia nunc Divinum Verum est lux in caelis, sequitur quod falsum mali, quod est falsum in infernis, sint tenebrae. Non quidem sunt tenebrae illis qui in infernis sunt, vident enim se mutuo; sed lumen ex quo vident, est sicut lumen ex carbonibus ignitis; at hoc lumen, cum in illud influit lux caeli, fit mera caligo: inde quoque est, quod cavernae et antra, in quibus sunt, appareant illis qui in caelis sunt sicut specus tenebricosae.

[10] Exinde constare potest unde est quod "tenebrae" significent falsa mali, et quod dicatur a Domino Quod ejiciendi sint in tenebras exteriores qui in inferna (Matth. cap. viii. 12; cap. xxii. 13; cap. xxv. 30). Apud Davidem, "Persequitur hostis animam meam, contrivit in terram vitam meam, sedere me fecit in tenebris, sicut mortuos mundi" (Ps. cxliii. 3):

per "hostem" qui persequitur animam ejus, in sensu spirituali significatur malum; unde per "sedere me fecit in tenebris" significatur in falsis.

[11] Apud Esaiam, "Procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia, exspectamus lucem sed ecce tenebrae, et splendores, in caligine ambulamus" (lix. 9):

"procul est judicium a nobis" significat quod non sit intellectus veri; "non assequitur nos justitia" significat quod non sit bonum vitae; "exspectamus lucem sed ecce tenebrae" significat exspectationem veri sed ecce falsum: "et splendores in caliginibus ambulamus" significat exspectationem bonorum per vera, sed ecce vita falsi ex malis; "splendores" enim significant bona veri, quia "lux" significat verum, et quia verum Splendet ex bono; "caligines" significant falsa mali, et "ambulare" significat vivere.

[12] Apud Lucam, "Sed haec est vestra hora et potestas tenebrarum" (xxii. 53):

haec dixit Dominus ad principes sacerdotum, praefectos templi et seniores, qui per Judam comprehenderunt Ipsum; {1}potestatem faciendi hoc facinus vocat Dominus "potestatem tenebrarum," quia illi erant in falsis mali, in falsis de Domino, et in malis contra Ipsum: per "tenebras" etiam ibi intelligitur infernum, quia talia falsa mali ibi sunt.

[13] Apud eundem, "Candela corporis est oculus: si ergo oculus tuus purus est, etiam totum corpus tuum lucidum erit; si vero oculus malus est, etiam corpus tuum tenebricosum erit; vide ergo ne lux quae in te tenebrae sit: si ergo corpus tuum totum lucidum non habens partem tenebricosam, erit lucidum totum, sicut quando candela splendore illuminat te" (xi. 34-36; Matth. vi. 22, 23):

per "oculum" hic significatur intellectus, et per "oculum purum" seu "simplicem" intellectus veri ex bono; per "oculum" autem "malum" significatur intellectus falsi ex malo per "corpus," quod vel lucidum vel tenebricosum, intelligitur totus homo: inde concludi potest quid per illa verba in serie significatur, nempe quod totus homo talis sit qualis ejus intellectus ex voluntate; est enim omnis homo suum verum et suum bonum, quia est suus amor seu sua affectio; quare est prorsus talis per totum qualis est quoad intellectum ex voluntate, omne verum enim est intellectus, et omne bonum est voluntatis; nam corpus est modo obedientia, quia est effectus causae efficientis, ac intellectus ex voluntate est causa efficiens; inde qualis haec talis ille, nam effectus omne suum habet a sua causa efficiente. Quod cavendum sit ne verum semel intellectu perceptum et voluntate receptum vertatur in falsum, quod fit ex malo, intelligitur per "Vide ergo ne lux quae in te tenebrae sit;" nam inde falsa fiunt pejora: quare apud Matthaeum, in loco etiam nunc citato, dicitur "Si ergo lumen quod in te tenebrae sit, tenebrae quantae" ([vers. 2]).

[14] Per "tenebras" etiam significantur falsa mali apud Esaiam, "Sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non amplius vocabunt te dominam regnorum" (xlvii. 5):

per "filiam Chaldaeorum" significatur falsificatio veri; inde per "tenebras" significantur falsa mali, quoniam malum falsificat verum. Per Caliginem tenebrarum, quae fuit in omni terra Aegypti tres dies, dum in habitationibus filiorum Israelis fuit lux (Exod x. 21-23), significatur etiam falsum mali: tum per "tenebras," Gen. xv. 17; et pluries alibi.

[15] Hactenus ostensum est quod per "tenebras" in Verbo significentur falsa mali: quod etiam per "tenebras" significentur falsa non mali, qualia fuerunt falsa religionis apud gentes probas, quae falsa eis fuerunt ex ignorantia veri [, nunc ostendetur]. Quod haec falsa etiam dicantur "tenebrae," constat ex sequentibus locis: Apud Esaiam, "Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos" (ix. 1 [B.A. 2]);

apud Matthaeum, "Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum: sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta est" (iv. 16);

apud Lucam, Ortus ab alto apparuit "illis qui in tenebris et umbra mortis sedent" (i. [78,] 79);

apud Esaiam, "Si exprompseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies" (lviii. 10);

apud eundem, "Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini" (xlix. 9);

apud eundem, "Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine {1}eque tenebris oculi caecorum videbunt" (xxix. 18);

apud eundem, "Ducam caecos in via non noverunt ponam tenebras coram illis in lucem, et contorta in rectitudinem" (xlii. 16);

apud Micham, "Quando sedero in tenebris, Jehovah lux mihi" (vii. 8):

in his locis "tenebrae" significant falsa ignorantiae, qualia fuerunt et hodie sunt apud gentes probas. Haec falsa prorsus distincta sunt a falsis mali; haec enim in sese recondunt malum, quia a malo sunt, at illa in sese recondunt bonum, pro fine enim habent bonum: quapropter ii qui in illis falsis sunt, possunt instrui in veris, et quoque dum instruuntur recipiunt vera corde, ex causa quia bonum, quod est in illorum falsis, amat verum, et quoque se conjungit vero quando auditur: aliter falsa mali; haec aversantur et respuunt omne verum, ex causa quia verum est, et sic cum malo non concordat.

[16] "Tenebrae" etiam significant in Verbo meram ignorantiam ex deprivatione veri (ut apud Davidem, Ps. {2}xviii. 29; Ps. cxxxix. 11, 12). "Tenebrae" quoque significant lumen naturale, hoc enim respective ad lucem spiritualem est sicut tenebrae: quare etiam angeli, cum despiciunt in lumen naturale hominis, quale est in cognitione naturali hominum, spectant id sicut tenebras; et illa quae in illo sunt, sicut in tenebris: hoc lumen per "tenebras" significatur, Gen. i. 2-5. Et quia sensus litterae Verbi naturalis est, ideo quoque ille in Verbo vocatur "nubes" et quoque "tenebrae," respective ad sensum internum spiritualem, qui est lux caeli, et vocatur "gloria."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church