Apocalypse Explained (Whitehead) n. 535

Previous Number Next Number See English 

535. "Et vidi stellam e caelo delapsam in terram." - Quod significet cognitiones veri falsificatas et sic versas in falsa, constat ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones boni et veri (de qui supra, n. 72, 402); et ex significatione "labi" et "cadere e caelo," quod sit perire; et cognitiones veri pereunt cum negantur et cum falsificantur; hic cum falsificantur, nam in hoc Libro non agitur de illis qui negant vera, sed de illis qui falsificant illa: qui enim negant vera, non sunt inter illos qui in priori caelo sunt, et inde die ultimi judicii dejiciuntur in infernum; hi enim statim post mortem illuc conjiciuntur: at illi qui falsificant vera ex variis causis, sunt de quibus in hoc Libro agitur, quoniam illi fecerunt sibi caelum quod postea destructum est. Illi cognitiones veri et boni, quae ex Verbo, falsificant, qui agnoscunt Verbum sed illud applicant ad favorem suorum amorum, et ad favorem principiorum quae ex propria intelligentia, ita vertunt vera Verbi in falsa; sic cognitiones boni et veri apud illos pereunt. Ex his constare potest quod per "stellam e caelo delapsam in terram" significetur quod cognitiones veri falsificatae sint, et sic versae in falsa (similiter ac supra, n. 517).

[2] Quod "delabi" seu "cadere e caelo in terram" significet perire, hoc est, non locum amplius habere in caelo, sed inde dejici et conjungi inferno, patet a sequentibus, ubi dicitur quod "data ei sit clavis putei abyssi," et quod "aperuerit illum;" per "puteum abyssi" significatur infernum ubi et unde falsa mali. Simile significatur per "cadere e caelo in terram" supra in Apocalypsi, "Et stellae caeli ceciderunt in terram" (vi. 13);

et alibi, Draco cauda sua "traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit eas in terram" (xii. 4);

apud Danielem, Cornu hirci caprarum "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit illa" (viii. 10);

apud Matthaeum, "Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur et stellae cadent de caelo" (xxiv. 29). Simile significatur per Domini verba apud Lucam, Dixit Jesus, "Vidi satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (x. {1}18):

per "satanam" intelligitur omne falsum quod destruit verum; inferna enim ubi talia falsa, et unde illa, vocantur "satanas; at inferna ubi et unde sunt mala quae destruunt bona, vocantur "diabolus:" quare per quod "satanas sicut fulmen e caelo ceciderit," intelligitur quod omne falsum, quod destruxit verum Verbi, e caelo dejectum sit: similiter, Quod dejectus sit draco magnus in terram, et angeli illius cum illo, et quod locus eorum non inventus sit amplius in caelo ( [Apoc.] xii. 8, 9). Ex his constare potest, quod "labi," "cadere" et "dejici e caelo in terram," significet non amplius habere locum in caelo, sed in inferno, ita perire: per "terram" etiam ibi significatur damnatum (ut supra, n. 304 [g] ad finem, ostensum est).

[3] Quod illi qui falsificant vera Verbi per interpretationes ad confirmandum mala vitae, se avertant a caelo et convertant ad infernum, est quia per Verbum est conjunctio caeli cum homine: caelum enim est in sensu Verbi spirituali, et homo est in sensu ejus naturali; quare caeli cum mundo est conjunctio per Verbum: ideo etiam Verbum vocatur "foedus," ac foedus est conjunctio. Ex eo est, quod qui Verbum applicant ad mala vitae et ad principia falsa quae ex propria intelligentia, non possint conjungi caelo: et qui non conjuncti sunt caelo, illi conjunguntur inferno; nam homo vel erit in caelo vel erit in inferno; non licet ei inter utrumque pendere. At qui applicant Verbum ad talia falsa quae non discordant cum bono vitae, qualia sunt apud gentes probas quae non habent Verbum, et apud simplices in ecclesia qui credunt in Dominum et bene vivunt, illorum falsa, quia ex illis spectant bonum, etiam a Domino applicantur ad bonum, et vertuntur ad caelum: essentiale enim in caelo est bonum vitae, quod idem est cum bono amoris in Dominum, et cum bono charitatis erga proximum; nam secundum id bonum est cuivis ibi perceptio veri, intelligentia et sapientia. Ex his constare potest quid intelligitur per falsificationem veri ex Verbo, quae hic significatur per "stellam e caelo delapsam in terram."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church