Apocalypse Explained (Whitehead) n. 536

Previous Number Next Number See English 

536. "Et data ei clavis putei abyssi" - Quod significet communicationem et conjunctionem cum infernis, constat ex significatione "clavis," quod sit aperitio (de qua sequitur); et ex significatione "putei abyssi," quod sint inferna ubi et unde falsa mali (de qua in sequentibus articulis). Quod dicatur quod "data sit stellae e caelo delapsae in terram clavis putei abyssi," est quia per "stellam" significantur cognitiones veri ex Verbo falsificatae per applicationes ad mala et inde falsa; et mala falsi et falsa mali, quae sunt apud hominem, aperiunt inferna ubi similia mala et falsa: sed quid per aperire inferna intelligitur, etiam dicetur in sequente articulo; nam mox dicitur, "et aperuit puteum abyssi."

[2] Quod "clavis" significet aperitionem, est ex apparentia in mundo spirituali: sunt ibi domus et conclavia; sunt januae per quas intrant, et sunt serae et claves per quas aperiuntur; et singula illa significant talia quae sunt apud hominem: ipsa domus correspondet interioribus quae ejus animi et mentis sunt, conclavia similiter; et januae correspondent communicationibus quae sunt inter interiora mentis et animi, et clavis correspondet admissioni et aperitioni ab una parte in alteram; verbo, singula domus, in qua habitant angeli et spiritus, correspondent singulis quae in illis. Pauci ex spiritibus id norunt, ex causa quia pauci sciunt aliquid de correspondentiis; sunt enim in illis, quare non reflectunt super illa. Se habet hoc sicut in mundo apud homines, quod pauci sciant quales sunt affectiones et cogitationes suae, quia sunt in illis, et inde non reflectunt super illas; cum tamen sunt innumerabilia, ut constare potest ex analyticis, quae a pluribus eruditis detecta sunt, quae omnia sunt operationes mentis. Ex his sciri potest unde est quod dicatur "clavis," et quod illa significet admissionem et aperitionem.

[3] Similiter alibi in Verbo: - Ut apud Matthaeum, Jesus dixit Petro, "Dabo, tibi claves regni caelorum" (xvi. 19);

(quod explicatum videatur supra, n. 206:) tum apud Esaiam (cap. xxii. {1}20, 22), ubi de Eliakimo simile dicitur (quod etiam explicatum est supra, n. 206): ut et in Apocalypsi, "Ego habeo claves inferni et mortis" (i. 18);

(de quo supra, n. 86:) alibi, "Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit" (Apoc. iii. 7);

(de quibus supra, n. 205, 206:) et alibi, "Vidi angelum descendentem e caelo, qui habebat clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua, et comprehendit draconem et vinxit illum mille annis" (xx. 1, 2);

(quae in sequentibus explicabuntur:) et apud Lucam, "Vae vobis legisperitis, {2}quia portatis claves caeli, ipsi non ingredimini, et ingredientes prohibetis" (xi. 52):

"legisperiti" dicti fuerunt qui scrutati sunt Scripturas, et docuerunt quomodo intelligenda sunt quae ibi; et quia Scriptura Sacra seu Verbum est per quod communicatio et inde conjunctio est cum caelo, ut in mox superiori articulo dictum est, et quia vera sunt quae aperiunt communicationem et bona veri quae faciunt conjunctionem, at vera falsificata, quae in se sunt falsa mali, quae disjunctionem, ideo dicitur quod "portent claves caeli," hoc est, quod per vera aperire possint communicationem cum caelo illis quos docent; at quia perverterunt Verbum per applicationes ad suos amores et inde ad principia falsa, ideo dicitur quod "non ipsi ingrederentur," et quod "ingredientes prohiberent." Ex his quoque constare potest quod "clavis quae aperuit puteum" significet communicationem et conjunctionem cum infernis per falsa in quae versa sunt vera Verbi ab illis qui falsificant illa applicando ad mala vitae, et ad principia falsa inde capta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church