Apocalypse Explained (Whitehead) n. 613

Previous Number Next Number See English 

613. VERSUS 8-10. "Et vox quam audivi e caelo, iterum loquens cum me, et dicens, Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari et super terra. Et abivi ad angelum, dicens ei, Da mihi libellum; et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel. Et accepi libellum e manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum amaricatus est venter meus. 8. "Et vox quam audivi e caelo, iterum loquens cum me, et dicens," significat explorationem hominum ecclesiae, qualis intellectus Verbi adhuc apud illos superesset [n. 614]; "Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari et super terra," significat Verbum a Domino manifestatum caelo et ecclesiae [n. 615]. 9. "Et abivi ad angelum dicens [ei,] Da mihi libellum," significat facultatem percipiendi a Domino quale est Verbum [n. 616]; et dixit mihi, Accipe et devora illum," significat ut legeret, perciperet et exploraret Verbum, quale est intra et quale est extra [n. 617]; "et amaricabit tuum ventrem," significat quod injucundum esset interius, quia adulteratum [n. 618]; "sed in ore tuo erit dulcis sicut mel," significat quod jucundum exterius [n. 619]. 10. "Et accepi libellum e manu angeli, et devoravi illum," significat explorationem [n. 620]; "et erat in ore meo sicut mel dulcis," significat quod Verbum adhuc quoad externum seu quoad sensum litterae ejus perciperetur sicut jucundum, sed modo ex eo quod serviret ad confirmandum principia falsi ex amore sui et mundi oriunda [n. 621]; "et cum devoravi illum amaricatus est venter meus," significat quod perceptum et exploratum sit, quod Verbum esset interius injucundum ex adulterato vero sensus litterae [n. 622].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church