Apocalypse Explained (Whitehead) n. 614

Previous Number Next Number See English 

614. [Vers. 8.] "Et vox quam audivi e caelo, iterum loquens cum me, et dicens." - Quod significet explorationem hominum ecclesiae, qualis intellectus Verbi adhuc apud illos superesset, constat ex illis quae praecedunt et ex illis quae sequuntur in hoc capite; nam "vox e caelo, quae cum illo locuta est et dixit," involvit illa. In illis quae praecedunt agitur de intellectu Divini Veri seu Verbi, ut constare potest a versibus 2, 3, 4, ubi per "vocem, qua clamavit angelus fortis descendens e caelo," et per "voces septem tonitruum," significatur manifestatio qualis status ecclesiae est quoad intellectum Verbi (videatur supra, n. 601-604). In illis quae sequuntur agitur de intellectu Verbi adhuc residuo apud homines ecclesiae; per "libellum" enim, quem angelus in manu sua habuit, significatur Verbum, et per "devorationem ejus" significatur exploratio, et per quod "fuerit dulcis in ore et amarus in ventre" significatur quod Verbum in sensu litterae esset jucundum, at in sensu interno, in quo sunt ipsa vera, injucundum; quod ulterius ex sequentibus patebit. Quia haec sunt de quibus actum est, et de quibus adhuc agitur, constare potest quod per "vocem, quam audivit e caelo iterum loquentem et dicentem" significetur exploratio hominum ecclesiae, qualis intellectus Verbi adhuc apud illos superesset.

[2] Sciendum est quod intellectus Verbi in ecclesia per gradus pereat, sicut homo ecclesiae ab interno fit externus; et ab interno fit externus sicut recedit a charitate, proinde sicut recedit a vita fidei. Quando homo ecclesiae talis est, tunc quidem delectari potest lectione Verbi, sed usque non delectatur ipso vero, quod est sensus interioris ejus; nam ipsa vita fidei, quae est charitas, producit affectionem veri interioris, et inde {1}delectationem ejus: quare Verbum quoad sensum litterae quidem amari potest, sed propterea quia potest trahi ad confirmandum falsa oriunda ex amore sui et mundi, Verbum enim in littera tale est. Inde fluit quod in fine ecclesiae vix aliquis intellectus veri sit; vera quidem ex Verbo tunc ore loquuntur, sed usque non aliquam ideam veri habent: quod ita sit, cum pluribus in mundo spirituali datum est experiri, et compertum est quod tametsi vera, quatenus ex Verbo, locuti fuerint, usque intellectum eorum nullum habuerint; sic ut fuerint sicut vasa vacua, et sicut campanulae sonantes solum ex talibus quae ex memoria deprompserunt, et prorsus nihil ex perceptione intellectus. Cum homo talis est, tunc non aliquid caeleste et spirituale intus possidet, sed modo naturale ex corpore et mundo, quod separatum a caelesti et spirituali est infernale. Ex his quoque constare potest quid in sequentibus intelligitur per quod libellus datus Johanni ad comedendum "in ore fuerit dulcis sicut mel," sed quod ex eo "amaricatus sit venter."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church