Apocalypse Explained (Whitehead) n. 622

Previous Number Next Number See English 

622. "Et cum devora vi illum, et amaricatus est venter meus." - Quod significet quod perceptum et exploratum sit quod Verbum esset interius injucundum ex adulterato vero sensus litterae ejus, constat ex illis quae supra (n. 617 et 618) explicata sunt, ubi similia verba. Quod "venter" hic significet interiora Verbi quae vocantur spiritualia, est quia exploratio repraesentata est per devorationem seu comestionem libelli, per quem intelligitur Verbum, perque ejus saporem, per quem intelligitur perceptio: inde prima perceptio significatur per "saporem in ore," ubi libellus erat "dulcis sicut mel;" prima perceptio Verbi est qualis est perceptio sensus litterae ejus, ita quale est Verbum exterius; altera autem perceptio significatur per saporem ejus dum "in ventrem" venit, qui dicitur "amaricatus;" altera haec perceptio Verbi est qualis est perceptio sensus spiritualis ejus, seu quale Verbum est interius: inde est quod quia per "os" significatur exterius, ideo per "ventrem" hic significetur interius, quia interius receptum et exploratum. Quod "venter" significet interiora, est quia venter interius recondit cibum, et per "cibum" significatur omne quod nutrit animam, et quia venter sicut reliqua viscera intus seu in medio corporis est; inde est quod per "ventrem" et quoque per "viscera" in Verbo significentur interiora.

[2] Quod per "ventrem " et per "viscera" significentur interiora, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Ezechielem, "Fili hominis, ventrem tuum ciba, et viscera imple volumine hoc" (iii. 1 [, 3]);

per quae similia significantur quae in Apocalypsi, quae nunc explicantur, quod nempe "acciperet et devoraret libellum;" per "volumen" enim simile significatur quod per "libellum," nempe Verbum; et per "cibare ventrem et implere viscera volumine significatur explorare quomodo Verbum intelligitur in ecclesia, quod fit per lectionem et perceptionem ejus.

[3] Apud Davidem, "Thesauro tuo imple ventrem eorum, saturantur filii, et relinquunt residuum suum infantibus suis" (Ps. xvii. 14):

per "thesaurum" significatur verum Verbi, per "ventrem" interior intellectus; inde per "thesauro implere ventrem eorum" significatur veris Verbi instruere interiorem intellectum apud illos: quod inde qui veris afficiuntur, plene instruantur, significatur per "saturantur filii;" "filii" significant illos qui in veri affectione sunt; et "infantes" filiorum significant vera nascentia; de illis dicitur quod "relinquant residuum infantibus suis." Dicitur Interior intellectus, nam apud hominem est intellectus exterior et intellectus interior; intellectus exterior est mentis naturalis, et intellectus interior est mentis spiritualis; intellectus interior significatur per "ventrem."

[4] Apud Johanem, Jesus dixit, "Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisque credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre Ipsius fluent aquae viventis: hoc dixit de spiritu, quem accepturi credentes in Ipsum" (vii. 37-39):

ita describit Dominus Divinum Verum interius perceptum ab illis qui in affectione veri spirituali sunt; hi intelliguntur per eos "qui sitiunt ac veniunt ad Dominum et bibunt;" quod intellectus Divini Veri illis sit, significatur per quod "flumina e ventre Ipsius fluent aquae viventis;" "flumina e ventre" sunt intellectus seu intelligentia interior, et "aqua vivens" est Divinum Verum a Domino: et quia per "spiritum sanctum" intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, dicitur quod hoc dixerit "de spiritu, quem accepturi credentes in Ipsum."

[5] Apud Marcum, "Omne extrinsecus ingrediens in hominem non potest illum immundum reddere; quoniam non ingreditur illius in cor, sed in ventrem, et in latrinam ejicitur, expurgantem omnes cibos:.... quod autem ex homine egreditur, hoc immundum reddit hominem; intrinsecus enim ex corde hominis" egreditur (vii. 18-20 [, 21]; Matth. xv. 17-20):

haec ita intelligenda sunt; quod omnia tam falsa quam mala, quae vel ex visis vel ex auditis influunt in cogitationem intellectus, et non in affectionem ejus voluntatis, non afficiant et inficiant hominem; quoniam cogitatio intellectus hominis, quatenus non procedit ex affectione voluntatis ejus, non est in homine sed extra illum; quare non appropriatur ei: similiter fit cum vero et bono. Haec Dominus docet per correspondentias, dicendo quod "id quod per os intrat in ventrem non immundum reddat hominem, quoniam non intrat in cor, illud enim quod intrat in ventrem in latrinam ejicitur;" per quod intelligitur quod id quod ab extra seu extrinsecus, sive sit ex objectis visus, vel ex objectis loquelae, vel ex objectis memoriae, intrat in cogitationem intellectus hominis, non immundum reddat illum; sed id, quatenus non est ejus affectionis seu voluntatis, separatur et ejicitur, sicut assumptum ventre in latrinam. Haec spiritualia exposuit Dominus per naturalia; quoniam cibi qui assumuntur ore, et demittuntur in ventrem, significant talia quae homo spiritualiter haurit et quibus nutrit animam; inde est quod "venter" correspondeat cogitationi intellectus, et quoque significet illam: quod "cor" significet affectionem voluntatis hominis, supra ostensum est; tum quod id solum approprietur homini quod fit ejus affectionis seu voluntatis: quod spiritualia intelligantur, et non naturalia, patet; nam dicit Dominus quod "ex corde egrediantur cogitationes malae, caedes, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae." Quoniam falsa et mala, quae extrinsecus in cogitationes intrant, ex infernis intrant, et si non recipiuntur affectione voluntatis ab homine, rejiciuntur in inferna, quare dicitur quod "ejiciantur in latrinam," nam per "latrinam" significatur infernum; ex causa quia in infernis omnia immunda sunt, et illi qui ibi ejecti sunt e caelo, quod in forma est sicut homo et inde vocatur Maximus Homo, et quoque correspondet omnibus hominis; at inferna inde correspondent ejectionibus ex ventre Maximi Hominis seu caeli; ex eo est quod infernum per "latrinam" in sensu spirituali intelligatur. Quod "venter" dicatur "expurgare omnes cibos," est quia per "ventrem" significatur cogitatio intellectus, ut supra dictum est, et per "cibos" significantur omnes nutritiones spirituales, et cogitatio intellectus est quae separat immunda a mundis, et sic expurgat.

[6] Apud Jeremiam, Dixit Jehovah Deus, "Conturbavit Me Nebuchadnezar, rex Babelis, constituit Me vas vacuum, deglutivit Me sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis, dispulit Me" (li. {1}34);

per "Nebuchadnezarem regem Babelis" significatur profanatio Divini Veri; et quia illi qui profanant illud, prae reliquis hauriunt illud, et applicant spurcis amoribus, imprimis amori dominandi, usque dum omnem Divinam potestatem in se transtulerint, hoc significatur per quod "deglutiverit Me sicut cetus," et quod "impleverit ventrem suum deliciis meis;" "cetus" significat ultimum naturale, in quo sunt tales qui in amore sui sunt; "deliciae" sunt cognitiones veri et boni ex Verbo; ac "implere ventrem" illis significat haurire illa et profanare;

[7] Apud Davidem, "Miserere mei, Jehovah, quia angustia mihi: contabuit prae indignitate oculus meus, anima mea, et venter meus" (Ps. xxxi. 20 [B.A. 9]):

per "oculum," "animam" et "ventrem" hic significatur intellectus et inde cogitatio veri exterior et interior; ita per "ventrem" significantur interiora intellectus, quae "contabescere prae indignitate" dicuntur quando pereunt per falsa.

[8] Apud eundem, "Incurvata est ad pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster" (Ps. xliv. 26 [B.A. 25]);

per "animam" et per "ventrem in spirituali sensu etiam ibi significatur cogitatio intellectus: et per "incurvata ad pulverem et adhaesit terrae" significatur quod imbuta falsis; per "pulverem" enim et "terram" significatur infernale et damnatum: infernale et damnatum etiam significatur per "ambulare super ventre," et per "comedere pulverem," ut dictum est ad serpentem, "Maledictus esto prae omnibus bestiis, et prae omnibus feris agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae" (Gen. iii. 14). Inde quoque erat Quod prorsus vetitum fuerit comedere omne ambulans super ventre, quia abominatio (Levit. xi. 42):

quod per "pulverem" et per "adhaesionem ventris ad terram" significetur falsum infernale et damnatum, est quia sub terris in mundo spirituali sunt inferna, et per terras ibi ab infernis exhalantur falsa mali; et quia "venter" ex correspondentia significat interiora intellectus et cogitationis, quae inficiuntur et imbuuntur falsis mali, si terris illis adhaerent; quare etiam in mundo spirituali nemo cubat ventre super terra: at vero ibi ambulare super terra pedibus est tangere et haurire exhalata ab infernis corporeo naturali, quod correspondet plantis pedum; et hoc naturale non, communicationem habet cum cogitationibus intellectus nisi apud illos qui in malis quoad vitam et in falsis quoad doctrinam sunt.

[9] Apud Hiobum, {1}Quod venter paret dolum (xv. 35);

et alibi, "Impletus sum verbis, angustiam mihi facit spiritus ventris mei; et venter meus, sicut vinum, non aperitur" (xxxii. 18, 19);

per quae intelligitur quod non aperire possit cogitationes intellectus sui. Apud Jeremiam, "Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris; quamdiu commorabuntur in ventre tuo cogitationes iniquitatis [tuae]?" (iv. 14:) hic cogitationes manifeste tribuuntur ventri; nam dicitur, "Quamdiu commorabuntur in ventre tuo cogitationes iniquitatis?" et malitia tribuitur cordi, quia cor correspondet voluntati, in qua malitia residet. Apud Davidem, "Non in ore cujusvis certum, venter eorum perditiones, sepulchrum apertum guttur eorum, lingua sua blandiuntur" (Ps. v. 10 [B.A. 9]);

hic quoque ventri tribuuntur "perditiones," hoc est, cogitationes malae. Apud eundem, "Venter viri atque cor profundum" (Ps. lxiv. 7 [B.A. 6]):

per "ventrem viri" significantur cogitationes falsi, et per "cor" significantur affectiones mali; hae sunt voluntatis, et illae intellectus. Apud Habakuk, "Commotus est venter meus, ad vocem tinnuerunt labia mea" (iii. 16);

"Commotus est venter meus" significat dolorem cogitationis; quare etiam dicitur, "Ad vocem tinnuerunt labia mea," per quae significatur quod titubaret inde loquela. Per "viscera ceti," In quibus fuit Jonas tres dies et tres noctes (Jon. ii. 1 [B.A. i. 17]), significantur inferna ubi dirissima falsa, quibus circumstipatus; proinde atroces tentationes; ut constare potest a prophetico Jonae in eo capite, ubi etiam dicitur, "E ventre inferni vociferatus sum, et exaudivisti vocem meam" (vers. 3 [B.A. 2]).

[10] Similia quae per "ventrem" etiam per "viscera" significantur, ut constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Viscera mea propter Moabum sicut cithara commoventur, et intestinum meum propter Kir Cheres" (xvi. 11);

apud Davidem, "Benedic, anima mea, Jehovae; et omnia viscera mea nomini sanctitatis Ipsius" (Ps. ciii. 1);

apud eundem, "Facere voluntatem tuam, Deus mi, desideravi, et lex tua in visceribus meis" (Ps. xl. 9 [B.A. 8]);

apud Ezechielem, "Argentum eorum et aurum eorum non poterit eripere eos in die irae Jehovae, animam eorum non saturabunt, et viscera eorum non implebunt" (vii. 19):

per "argentum" et "aurum" eorum significantur falsa et mala religionis quae ex propria intelligentia et ex propria voluntate; quod ex illis non aliqua nutritio spiritualis seu intelligentia et affectio boni, significatur per quod "animam eorum non saturabunt, et viscera eorum non implebunt." Quoniam per "viscera" significantur interiora cogitationis, et haec sunt quae dolore afficiuntur, ideo dolor ille exprimitur in Verbo per "commoveri visceribus" (Ut Esai. lxiii. 15: Jerem. xxxi. 20: Thren. i. 20: Matth. ix. 36: Marc. vi. 34; cap. viii. 2: Luc. i. 78; cap. vii. 12, 13; cap. x. 33, 34; cap. xv. 20).

[11] Quoniam per "ventrem" significantur interiora cogitationis seu intellectus, ideo per "fructum ventris" in sensu spirituali significantur bona intellectus, et per "filios" vera ejus: - Ut apud Davidem, "Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris" (Ps. cxxvii. 3) apud Esaiam, "Fructus ventris non miserebuntur, filiis non parcet oculus eorum" (xiii. 18);

apud Hiobum, "Miserans lugeo filios ventris mei" (xix. 17);

apud Mosen, "Benedicetur fructus ventris, et fructus terrae" (Deutr. vii. 13);

apud Hoscheam, "Etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum" (ix. 11, 16):

"fructus ventris" et "desideria ventris" significant in sensu litterae prolem naturalem, sed in sensu spirituali prolem. spiritualem, quae est scientia, intelligentia, et sapientia; in has enim renascitur homo quando regeneratur: inde est quod per "partus," per "filios" et "filias," et per reliqua nomina quae nativitatis sunt, significentur illa quae nativitatis spiritualis, hoc est, regenerationis sunt; angeli enim, qui spiritualiter Verbum percipiunt, non alios partus et fructus ventris norunt.

[12] Inde etiam est quod per "uterum" et "ventrem" similia significentur in sequentibus his: - Apud Esaiam, "Utinam auscultavisses praeceptis meis;.... futurum esset semen tuum sicut arena, et nati viscerum tuorum sicut lapilli ejus" (xlviii. 18,19);

apud Davidem, "Super Te projectus sum.... a ventre matris meae, Deus Tu" (Ps. xxii. 11 [B.A. 10]);

apud eundem, "Tu possides renes meos, obtexisti me in ventre matris meae" (Ps. cxxxix. 13);

apud eundem, "Abalienati sunt impii ab utero, aberrant a ventre loquentes mendacium" (Ps. lviii. 4 [B.A. 3]);

et alibi.

[13] Quod "venter" seu "viscera" significent interiora cogitationis seu intellectus, est quia binae vitae apud hominem sunt, nempe vita intellectus et vita voluntatis: binis illis vitae fontibus correspondent omnia corporis; quare etiam ad omnem nutum eorum aguntur et agunt, usque adeo ut pars corporis quae non patitur se agi ab illis non sit viva: inde est quod universum corpus sit subjectum imperiis binarum illarum vitarum; omnia enim in corpore quae moventur et quatenus moventur a respiratione pulmonum, illa subjecta sunt imperio vitae intellectus; et omnia in corpore quae aguntur et quatenus aguntur a pulsu cordis, illa subjecta sunt imperio vitae voluntatis. Inde est quod in Verbo pluries dicatur "anima" et "cor;" et quod "anima" significet vitam intellectus, tum vitam fidei, nam anima praedicatur de respiratione; et quod "cor" significet vitam voluntatis, tum vitam amoris. Ex his etiam est quod "venter" et "viscera" dicantur de cogitatione quae est intellectus, et quod "cor" dicatur de affectione quae est voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church