Apocalypse Explained (Whitehead) n. 940

Previous Number Next Number See English 

940. "Justae et verae viae tuae."-Quod significet quod omnia vera caeli et ecclesiae sint ab Ipso, constat a significatione "viarum," quod sint vera (de qua [supra], n. 97); quare cum de Domino, significantur omnia vera caeli et ecclesiae; quae "viae justae et verae" dicuntur, quia vera Domini et a Domino sunt ex bono, ita bona, "justum" enim in Verbo dicitur de bono. Quod "viae" significent vera est quia vera sicut viae ducunt hominem; quare per "vias" significantur vera ducentia: quod "viae" illa vera significent, est ex mundo spirituali; ibi omnes ambulant vias secundum vera sua; viae in illo mundo non sunt sicut viae in nostro mundo, quod sint explanatae et determinatae e loco in locum, sed aperiuntur unicuivis secundum vera ejus; quae viae sunt tales ut nemo qui in aliis veris est illas videat, sed ille solus; ducunt illos viae ad loca quo vadent, ut ad societates cum quibus conjungendi sunt, seu a quibus separandi, et demum ad societatem ubi permansuri sunt.

[2] [Continuatio.] Cum purificatum est interius hominis a malis, per quod desistat ab illis et fugiat illa quia sunt peccata, tunc aperitur internum quod supra illud est, quod vocatur internum spirituale; hoc communicat cum caelo: inde est quod homo tunc intromittatur in caelum, et conjungatur Domino. Sunt duo interna apud hominem, unum infra et alterum supra; internum quod infra est, est in quo est homo, et ex quo cogitat, dum vivit in mundo, est enim naturale; hoc distinctionis causa dicetur interius: internum autem quod supra est, est in quod homo venit post mortem dum in caelum; omnes angeli caeli in hoc interno sunt, est enim spirituale: hoc internum aperitur homini qui fugit mala ut peccata; at vero clausum tenetur homini qui non fugit mala ut peccata. Causa quod hoc internum teneatur clausum homini qui non fugit mala ut peccata, est quia interius, seu internum naturale, antequam purificatus est homo a peccatis, est infernum; et quamdiu infernum ibi est, non aperiri potest caelum: ast ut primum remotum est infernum, tunc aperitur. At sciendum est quod tantum aperiatur internum spirituale ac caelum homini, quantum purificatur internum naturale ab inferno quod ibi; hoc non fit una vice, sed per gradus successive. Ex his constare potest quod homo ex se sit infernum, et quod a Domino fiat caelum; consequenter quod a Domino eripiatur ex inferno, et elevetur ad Se in caelum, non immediate, sed mediate; media sunt praecepta modo dicta, per quae Dominus ducit illum qui vult duci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church